Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis; nam modo,quae juncta sunt inter se dehiscunt; ut quum latum scapularum os ab humero recedit; et in brachio radius a cubito; et in crure tibia a sura; et interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit; modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit: deinde gravis inflammatio oritur; atque in talis praecipue: siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis proposita sunt; ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se junguntur; et, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur. Maxilla vero, et vertebra, omnesque articuli, quum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis; faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem [*](et in posteriorem, in interiorem) et in exteriorem partem; quidam omnibus modis, quidam certis: suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprehenduntur: alia vero in singulis; quae simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursum, qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt.
p.353
Ac quibus in pueritia exciderunt, neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro, quam in ulteriore: ut, puta, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit, quam in brachio; major in hoc, quam in manu, macies. Tum pro sedibus, et pro casibus, qui inciderunt, aut major aut minor usus ejus membri relinquitur: quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quidquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est. Si illa occupavit, dum conquiescat, non lacessendum est: ubi finita est, tentandum est in iis membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nervorum habitus; nam, si corpus tenue, si humidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur: sed et primo facilius excidit, et postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt. Oportet autem ipsam inflammationem levare, super succida lana ex aceto imposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo: interdum etiam quinque diebus abstinere: bibere aquam calidam, dum sitim finiat: curiosiusque haec facere, iis ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto fovere aqua calida, remotaque lana, ceratum imponere ex cyprino factum, nitro quoque adjecto,
omnis inflammatio finiatur;
frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; vino modice: jamque ad usus quoque suos id membrum promovere; quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt; nunc de singulis dicam.
Maxilla in priorem partem propellitur; sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur: dentes paribus non respondent; sed sub iis, qui secant, canini sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 30). At si utraque, totum mentum in exteriorem partem
p.354
promovetur;inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem et caput ejus scorteo pulvino duro; eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius: tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, et ad guttur adducendum to est: tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia facienda; sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore. oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Quum omnibus vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue: adeo ut sermo quoque frequens, motu oris per nervos, laedat.
Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui[*](cap. 1). Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat: quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
Idem casus manet eos, quorum in spina vertebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per
p.355
medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem, et in priorem; et supra septum transversum, et infra. In utram partem exciderint, a posteriore parte vel tumor, vel sinus oritur. Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt. Si sub septo, femina resolvuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius, quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates
[*](De artic. § 47; T. IV p. 208) dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere: in iis accipiendum est, quae paulum excesserunt; non in iis, quae totae loco motae sunt. Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat. Id non jugulat: sed ab interiore parte ne contingi quidem potest: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit; nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.