De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si
Solent autem inter costas fistulae subter ire. Quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, septum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intelligi et ex loco, et ex magnitudine doloris potest; et quia nonnumquam spiritus ea cum humore quasi bullante prorumpit; maximeque, si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera accommodantur, uti licet; optime tamen sicca linamenta, vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta imponuntur.
Ventri nullum os subest; sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt; adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina: non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cujus experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt: quod, quemadmodum fiat, mox indicabo. etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere. Si vero ea fistula latius patuit,
Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt[*](P. Aeg. VI, 78). In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet: dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat: idque linum esse debet crudum, et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die, salvo nodo, ducendum est sic, ut subeat fistulam pars quae superior . Neque committendum est, ut id linum putrescat: sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum, eductoque vetere, id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit: simulque et id sanescit, quod a lino relictum est; et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa, sed sine dolore est[*](Hipp. De fistul. § 4). Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent; noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur. Sed haec dolorem movent. Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui[*](V, 28, 1 2). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt: omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt[*](V, 28, 11–12).
Tela quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe ejiciuntur[*](P. Aeg. VI, 88). Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex iis sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur, aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit: illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit; hic a scalpello accipit; nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa came est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transiit; nihil melius est, quam, qua venit, id evellere. Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere. Nam et propius petitur, et tutius evellitur: et in majore membro, si medium mucro transiit, facilius sanescit, quod pervium est; quia utrimque medicamento fovetur. Sed, si retro telum recipiendum est, amplianda scalpello plaga est; quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio: quae major fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item, si ex alia parte vulnus aperitur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est: tunc quoque eodem modo, et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquid eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
Haec communia sunt. Propria quaedam in singulis telorum generibus sunt, quae protinus subjiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda est; praecipueque, quia fere spiculis cingitur; quae magis laniant, si retrorsus, quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento facto ad similitudinem graecae litterae (Y): deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit: si jam illa decidit, solumque intus ferrum est, mucro vel digitis apprehendi, vel , atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit. Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est; aut, si ea non inest, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia et tenuia sunt, ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt[*](P. Aeg. VI, 88, p. 354 ed. Briau). Et in sagittis quidem haec observatio est.
Latum vero telum, si conditum est, ab altera parte educi non expedit; ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod διοχλεὶον χυαθίσχον Graeci vocant; quoniam auctorem Dioclem habet: quem inter priscos maximosque medicos fuisse jam posui[*](I, prooem.). Lamina vel ferrea, vel etiam aenea, ab altero capite duos utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec juxta telum transversa demittitur: deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat: quum in cavo mucro est, duo digiti, subjecti partis alterius uncis, simul et ferramentum id extrahunt et telum.
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid, quod, perrupta cute, integrum intus insedit. In omnibus his latius
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset: de qua satis alio loco dictum est[*](V, 26, 27).
Haec evenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua certas sédes habent. De quibus dicam, orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur; γάγγλια, μελιχηρίδας, ἀθερώματα nominant; aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt: quibus ego στεατώματα quoque adjiciam. Quae quamvis et in cervice, et in alis, et in