De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si
Solent autem inter costas fistulae subter ire. Quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, septum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intelligi et ex loco, et ex magnitudine doloris potest; et quia nonnumquam spiritus ea cum humore quasi bullante prorumpit; maximeque, si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera accommodantur, uti licet; optime tamen sicca linamenta, vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta imponuntur.
Ventri nullum os subest; sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt; adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina: non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cujus experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt: quod, quemadmodum fiat, mox indicabo. etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere. Si vero ea fistula latius patuit,
Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt[*](P. Aeg. VI, 78). In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet: dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat: idque linum esse debet crudum, et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die, salvo nodo, ducendum est sic, ut subeat fistulam pars quae superior . Neque committendum est, ut id linum putrescat: sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum, eductoque vetere, id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit: simulque et id sanescit, quod a lino relictum est; et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa, sed sine dolore est[*](Hipp. De fistul. § 4). Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent; noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur. Sed haec dolorem movent. Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui[*](V, 28, 1 2). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt: omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt[*](V, 28, 11–12).
Tela quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe ejiciuntur[*](P. Aeg. VI, 88). Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex iis sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur, aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit: illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit; hic a scalpello accipit; nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa came est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transiit; nihil melius est, quam, qua venit, id evellere. Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere. Nam et propius petitur, et tutius evellitur: et in majore membro, si medium mucro transiit, facilius sanescit, quod pervium est; quia utrimque medicamento fovetur. Sed, si retro telum recipiendum est, amplianda scalpello plaga est; quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio: quae major fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item, si ex alia parte vulnus aperitur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est: tunc quoque eodem modo, et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquid eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
Haec communia sunt. Propria quaedam in singulis telorum generibus sunt, quae protinus subjiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda est; praecipueque, quia fere spiculis cingitur; quae magis laniant, si retrorsus, quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento facto ad similitudinem graecae litterae (Y): deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit: si jam illa decidit, solumque intus ferrum est, mucro vel digitis apprehendi, vel , atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit. Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est; aut, si ea non inest, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia et tenuia sunt, ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt[*](P. Aeg. VI, 88, p. 354 ed. Briau). Et in sagittis quidem haec observatio est.
Latum vero telum, si conditum est, ab altera parte educi non expedit; ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod διοχλεὶον χυαθίσχον Graeci vocant; quoniam auctorem Dioclem habet: quem inter priscos maximosque medicos fuisse jam posui[*](I, prooem.). Lamina vel ferrea, vel etiam aenea, ab altero capite duos utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec juxta telum transversa demittitur: deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat: quum in cavo mucro est, duo digiti, subjecti partis alterius uncis, simul et ferramentum id extrahunt et telum.
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid, quod, perrupta cute, integrum intus insedit. In omnibus his latius
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset: de qua satis alio loco dictum est[*](V, 26, 27).
Haec evenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua certas sédes habent. De quibus dicam, orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur; γάγγλια, μελιχηρίδας, ἀθερώματα nominant; aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt: quibus ego στεατώματα quoque adjiciam. Quae quamvis et in cervice, et in alis, et in
Sed ut haec neque genere vitii, neque ratione curationis inter se multum distant; sic in oculis, quae manum
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei, a Graecis χριθή nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, comprehensum est. Id vel calido pane, vel cera subinde calefacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit, sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et, quidquid intus humoris est, exprimi: eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungi, donec ad sanitatem perveniat.
Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc impelluntur: ideoque ea χαλάζια Graeci vocant[*](P. Aeg. VI, 16). Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore: dein scalpelli manubriolo diducenda ab integris sunt. Ac, si intus plaga est, inungendum primo lenibus, deinde acrioribus: si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant[*](P. Aeg. VI, 18), est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit. Saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur.
Ex curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso, vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum diduci patitur: ἐγχανθίσ graece nominatur[*](P. Aeg. VI, 17). Excipi hamulo, et circumcidi debet; hic quoque diligenter temperata manu, ne quid ex ipso angulo abscindat. Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio; inque eum angulum, diductis palpebris, inserendum, supraque eodem modo deligandum: proximisque diebus similiter nutriendum; tantum ut primis aqua egelida, vel etiam frigida foveatur.
Interdum inter se palpebrae coalescunt, aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebra cum albo oculi cohaerescat; scilicet quum in utroque fuit ulcus negligenter curatum. Sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit. sub utroque vitio Graeci vocant[*](P. Aeg. VI, 15). Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur; sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet; quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt: deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur; ac, si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur: quotidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat: ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam
Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat: αἰγίλωπα Graeci vocant[*](P. Aeg. VI, 22). Idque assidue male habet oculum: nonnumquam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet; ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat. Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At, quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio; cum eo, ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est; quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Ergo hamulo summum ejus foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi[*](cap. 4), usque ad os excidendum; oculoque et ceteris junctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque, si jam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam: quod et tardius et non idem facit. Osse adusto, curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum irritare consuerunt[*](P. Aeg. VI, 13). Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit; quo fit, ut ejus pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit: modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit. Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem spathae lata, in ignem conjicienda est: deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub
Nonnumquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculus non contegatur: idque interdum etiam alia de causa fit. λαγωφθάλμουσ Graeci appellant[*](P. Aeg. VI, 10). In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest: si exiguum, mederi licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet, ipsa illa nihil laesa: nam, si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum ima ora descendat; hiante scilicet super plaga; in quam linamentum conjiciendum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat, et in medio carunculam citet: quae ubi eum locum implevit, postea recte oculus operitur.
Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit, ideoque oculum non contegit; sic inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute. Graeci [*](P. Aeg. VI, 12). Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est (§ 9): plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt. Si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inungendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inungendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus[*](cf. V, 14 et 26, 36).
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque
Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tubercula; quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.
Suffusionis jam alias[*](VI, 6, 35) feci mentionem; quia, quum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed, ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat: quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ipsius oculi natura indicanda est: cujus cognitio, quum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas: ex quibus superior a Graecis χερατοειδήσ vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa, pupillae loco extenuatur. Huic interior adjuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior: quae χοριοειδήσ a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, quum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt; extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est: deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus ἀραχνοειδῆ nominavit. Ea media subsidit; eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine ὑαλοειδέσ Graeci vocant. Id neque liquidum, neque aridum est, sed quasi concretus humor: ex cujus colore pupillae color vel niger est, vel caesius, quum summa tunica tota alba sit. Id
Igitur vel ex morbo, vel ex ictu concrescit humor sub duabus tunicis, qua locum vacuum esse proposui (p. 279, 1. 32); isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit. Vitiique ejus plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertitur, si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur. Fere vero pejor est, quo ex graviore morbo majoribusve capitis doloribus, vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine novo vitio, tamen aciem hebetem habet: ac ne puerilis quidem; sed inter has media. Oculus quoque curationi neque exiguus, neque concavus, satis opportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est. Exspectandum igitur est, donec jam non fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico cibo uti, bibere aquam triduo debet; pridie ab omnibus abstinere. Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido, lumine adverso sic, ut contra medicus paulo altius sedeat: a posteriore autem parte caput ejus minister contineat, ut immobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus immobilior faciendus est, super alterum lana imposita et deligata. Curari vero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admovenda est acuta ut foret, sed non nimium tenuis; eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur. Ad quem quum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest; quia prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est,
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, jam explicui[*](cf. VI, 6). Nunc ad ea veniam, quae curationem manus postulant. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper humore tenui madere: quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat. Idque in quibusdam nulla ope adjuvari potest, in quibusdam sanabile est. Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non injiciatur. Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent; quia necessario mansurum est usque mortis diem. Deinde non necessaria etiam in iis, quibus non multa, sed acris pituita est: siquidem manu nihil adjuvantur; medicamentis, et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest, venae pituitam mittant, quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt; non potest iis, quae sub osse[*](Id est, per eas venas quae sunt inter membranas cerebri, et calvariam; ut explicat Morgagnus.)). Ac ne iis quidem
Verum ut oculi multiplicem curationem, etiam manus exigunt; sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo tentandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit: si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento
Curta igitur in his tribus, si qua parva sunt, curari possunt: si qua majora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usus quoque necessario jactura fit, quia minus facile et cibus assumitur, et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur: quod in levi mutatione et nihil eripere, et fallere oculum potest; in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est; quia nusquam celerius cancer occupat, aut difficilius tollitur. Ratio curationis ejusmodi est[*](cf. P. Aeg. VI, 26; Antyll. in Oribas. Coll. med. XLV, 21): id quod curtum est in quadratum redigere; ab interioribus ejus angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto diducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in
Polypum vero, qui in naribus nascitur[*](P. Aeg. VI, 25), ferro praecipue curari jam alias posui[*](VI, 8). Ergo hunc ferramento acuto, in modum spathae facto, resolvere ab osse oportet: adhibita diligentia, ne infra laedatur; in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est. Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda. Sanguine suppresso, linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.