De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Ab his ad crura proximus transitus est; in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum venarum, quae in capite nocent; et eorum varicum, qui in ventre[*](cap. 17) sunt, curationem distuli: quoniam ubique eadem est. Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit, aut manu eximitur. Si recta; si, quamvis transversa, tamen simplex; si modica est, melius aduritur. Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresque inter se involvuntur,

p.321
utilius eximere est. Adurendi ratio haec est. Cutis superinciditur: tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur; vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur: quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit: et tum superimponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique a corpore vena diducitur; caveturque, ne inter haec ipsa laedatur; eique retusus hamulus subjicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem vena idem fit: quae, quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Ubi jam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur:.deinque, qua proximus hamus est, attrahitur et evellitur; ibique rursus abscinditur. Ac sic undique varicibus crure liberato, plagarum orae committuntur, et super emplastrum glutinans injicitur.

At, si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur: dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur: atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito, posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddit; primum malagma tentandum est: dein si id nihil prodest, quod et in veteri cicatrice, et ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit, videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet; neque enim sanabile est. Si cutis, tota cicatrix excidenda; quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur: tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

Gangraenam inter ungues alasque aut inguina nasci; et, Si quando medicamenta vincuntur, membrum praecidi

p.322
oportere[*](P.Aeg. VI, 84), alio loco mihi dictum est[*](V, 26,34). Sed id quoque cum periculo summo fit; nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis, vel animal defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur. Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro, et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur: dein id serrula praecidendum est, quam proxime sanae carni etiam inhaerenti: ac tum frons ossis, quam serrula exasperavit, est, supraque inducenda cutis; quae sub ejusmodi curatione laxa esse debet, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet[*](Hanc veterum librorum lectionem firmat P. Aeg. p. 338, ed. Briau: τῇ πυοποιῷ χρῆσθαι θεραπείᾳ.)), praeceptum est[*](V, 26, 16 sqq.).