De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Et hoc quidem commune esse maribus et feminis potest. Proprie vero quaedam ad feminas pertinent: ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt[*](P. Aeg. VI, 72). Idque interdum evenit protinus in utero matris: interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem his oris sanescendo junctis. Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est: si ex ulcere, caro id replet. Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur: deinde undique eam membranam excidere. At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere: ab ora vel , vel hamo apprehensa, tamquam habenulam excidere; et intus implicitum in longitudinem linamentum; λημνίσχον Graeci vocant; in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare: tertio die solvere, et ulcus, sicut alia ulcera, curare. Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare: supraque idem medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.