De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per vulnus, et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque ea quaedam a concreto sanguine non abhorrentia, tenuesque carunculae lanulis similes: praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durae sunt, non facile crura extendi possunt: at si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas, sed minores, habet. Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere, ut superior pars semper ea sit, in quam vitium fertur. Ita, si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad vesicam, in ventrem; si in latus, in id quod integrius est. Deinde, ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur in qua marrubium decoctum sit, aut cupressus, aut myrtus; idemque humor clystere intus adigetur: tum superponetur lenticula cum malicorio mixta; quae. utraque ex vino decocta sint; vel rubus, aut oleae folia eodem modo decocta; aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus[*](cf. V, 28, 2). Ex quibus, si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso vulnus eluetur: vitabiturque eo tempore ceratum, quod, ad recipiendum id malum, corpus emollit: potius plumbum elotum cum vino inungetur; superque idem linteolo illitum imponetur. Sub quibus perveniri ad sanitatem potest: cum eo tamen, quod non ignoremus, orto cancro saepe affici stomachum, cui cum

p.315
vesica quaedam consortio est: exque eo fieri, ut neque retineatur cibus, neque, si quis retentus est, concoquatur, neque corpus alatur; ideoque ne vulnus quidem aut purgari, aut ali possit: quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen die tenenda ratio curationis est. In qua quaedam observatio, ad cibum quoque potionemque pertinens, necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi humidus dari debet: ubi vulnus purgatum est, ex media materia: et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica. Nam, si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urget, et vis corporis minuitur: si plus aequo assumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet vero sub ejusmodi victu evenire, ut alvus non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua vel foenum graecum, vel malva decocta sit. Idem humor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina, neque purgari patitur. Fere vero primo per vulnus exit haec: deinde, eo sanescente, dividitur, et pars per colem descendere incipit, ex toto plaga claudatur. Quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae, simulque nervosa aliqua exciderunt. Sed, ut vel nulla ibi fistula. vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo, quum jam ad cicatricem vulnus tendit, extentis jacere feminibus et cruribus oportet: nisi tamen molles arenosive calculi fuerunt. Sub his enim tardius vesica purgatur: ideoque diutius plagam patere necessarium est; et demum, ubi jam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si, antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est; ut torquentibus exitus detur: hisque effusis, quum diutius pura urina descendit, demum, quae cicatricem inducant, imponenda sunt; extendendique, ut supra docui, pedes quam maxime juncti. Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse
p.316
videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

Et hoc quidem commune esse maribus et feminis potest. Proprie vero quaedam ad feminas pertinent: ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt[*](P. Aeg. VI, 72). Idque interdum evenit protinus in utero matris: interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem his oris sanescendo junctis. Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est: si ex ulcere, caro id replet. Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur: deinde undique eam membranam excidere. At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere: ab ora vel , vel hamo apprehensa, tamquam habenulam excidere; et intus implicitum in longitudinem linamentum; λημνίσχον Graeci vocant; in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare: tertio die solvere, et ulcus, sicut alia ulcera, curare. Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare: supraque idem medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.