De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

His cognitis, de curatione dicendum est: in qua communia omnium sunt, quaedam propria singulorum.

p.298
Prius de communibus dicam. Loquar nunc de iis, quae scalpellum desiderant: nam quae vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam; pridie abstinere etiam a cibo debet, ipso autem die collocari supinus; deinde, si inguen incidendum est, idque jam pube contegitur, ante radendum est; et , extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media est. Plaga facta, foramen deorsum versus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut diductis intervenientibus membranulis, sinum laxet. Minister autem, sinistra manu comprehenso scroto, sursum versus id debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere; primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae super mediam tunicam sunt, si digito diducere non potest, scalpello abscindat: deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae jungatur, digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde, si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt. In quibus quum multae venae discurrant, tenuiores quidem praecidi protinus possunt: majores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Sin media tunica vexata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad testiculi vehementer cum ima tunica connexum est, excidi sine summo periculo non potest: itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea sursum relinquendum est, ne postea sinuetur, et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leniter demittendus est; videndumque ne sanguis in scrotum descendat, neve concretus
p.299
aliquo loco maneat. Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit. Lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt: quae, pure orto, sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae injiciendae duae fibulae sunt; et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix major et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum imponenda sunt; supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex vel lana succida, vel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt. At quum infra incidi oportet, resupinato homine, subjicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer apprehendendum, et incidendum; si parvulum est quod nocet, modice, ut tertia pars integra, ad sustinendum testiculum, infra relinquatur: si majus est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, scrotum ipsum diducat: tum inclinandus mucro est, ut transversas membranas secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt. Ac, si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est; sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque autem repertum malum est, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet: medicum, digito manubriolove scalpelli diductam inferiore parte tunicam extra collocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic ut intrare duo digiti, index et medius, possint: his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae et inter digitos scalpellus immittendus est, eximendumque aut effundendum quidquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere: ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ad inguen; imam autem, paulo infra. Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent; et ejus lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est: oraeque scroti suturis inter se
p.300
committendae, neque paucis, ne parum glutinentur, et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat: tum imponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit, aliquidve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet; purgatoque eo, spongia acri aceto madens, circumdari. Deligatum autem vulnus omne quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto irroranda lana, vel spongia: si dolor est, tertio die resolvendum; et, ubi fibulae sunt, hae incidendae; ubi linamentum, id mutandum est; rosaque et vino madefaciendum id, quod imponitur. Si inflammatio increscit, adjiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle; vel ex malicorio, quod in austero vino coctum sit; vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur, et rugosius fiat: tum imponendum cataplasma ex triticea farina. cui resina pinea adjecta sit: quae ipsa, si robustus curatur, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque vitium fuit, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, imponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus imponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum est. Haec proprie ad ejusmodi vulnera pertinent: cetera et in curatione, et in victu, similia iis esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus.