De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Aquam iis, qui hydropici sunt, emitti oportere, alias dixi[*](III, 21). Nunc, quemadmodum id fiat, dicendum est[*](cf. P.Aeg. VI, 50). Quidam autem sub umbilico, fere quatuor interpositis digitis a sinistra parte: quidam, ipso umbilico perforato, id facere consuerunt: quidam, cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso; quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur: eo tum plumbea aut aenea fistula conjicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Hujus ea pars, quae intra, paulo longior esse debet, quam quae extra; ut ultra interiorem membranam procedat. Per hanc effundendus humor est: atque ubi major pars ejus evocata est, claudenda demisso linteolo fistula est; et in vulnere, si id ustum non est, relinquenda. Deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute, protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam ***[*](Verba aliqua desunt. Forsan ex aceto. Vide proximo cap. 16; p. 294, 1. 10: spongiam, aut succidam lanam ex aceto expressam. Paulus habet l. l. (p. 220 ed. Briau): μότον στρεπτιάρον.)) expressam deligant: deinde postero die rursus fistulam demittunt, quod recens vulnus paulum diductum patitur, ut, si quid humoris superest, emittatur: idque bis ita fecisse contenti sunt.