In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis annumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est; a cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes irritet: tum
p.246
extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur; et hyoscyami radix vel in posca, vel in vino mixto sic, ut paulum his salis adjiciatur; et papaveris non nimium aridi cortices, et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in vino mixto recte coquitur; et in aceto cornus cervini ramentum; et nepeta cum
pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum illinuntur: ad quem usum ex malo punico acido atque arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur: aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur: aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet, lana obtectum. Quidam etiam myrrhae, cardamomi, singulorum p. )-(. I. croci, pyrethri,*ficorum partes, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. contrita linteolo illinunt, imponuntque in humero partis ejus, qua dens dolet; si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore: idque dolorem levat; et, quum levavit, protinus submovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res cogit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae p. )-(. I. piperis p. )-(. II. soreos p. )-(. X. quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur. Aut
p.247
Menemachi, maxime ad maxillares dentes; in qua sunt croci p. )-(. I. cardamomi, turis fuliginis, *ficorum partes, pyrethri, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elaterii, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulphuris ignem non experti, bituminis, lauri baccarum, sinapis, singulorum p. )-(. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit: et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit; et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat. Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat. Haec a medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit
[*](cf. IV, 4, 1); idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.
Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est; quae hoc modo fiunt. Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, ei mellis crassitudo sit; tum
p.248
croci, myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. per se conteruntur, paulatimque his adjiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori succo ista miscentUR, et rursus leniter incoquuntur: aut ejusdem succi sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adjiciuntur; nardi p. )-(. —. omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt. Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum; a cibo abstinendum, neque assumendum quidquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; illinendum mel cum omphacio; extrinsecus admovendus, sed aliquanto diutius, vapor calidus,
ea suppurent, et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt: deinde ex mulso calido gargarizandum. At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam coquuntur; tum adjicitur turis p. )-(. I. croci, myrrhae, singulorum p. )-(. — leniterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adjici dulce vinum potest.
Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis[*](cf. p. 246, 1. 19) fiunt: continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum. Utendum ambulationibus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est: prodestque assumtum purum vinum, pleniorque cibus, dum acribus
p.249
vacet: inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἀνθηράσ nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones: aut croci, myrrhae, singulorum p. )-(. II. iridis p. )-(. I. aluminis scissilis, sandarachae, singulorum p. )-(. iV. junci quadrati p. )-(. VIII. aut gallae, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. rosae foliorum p. )-(. IV. Quidam autem croci p. )-(. z. aluminis scissilis, myrrhae, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. junci quadrati p. )-(. IV. miscent. Priora arida insperguntur; hoc cum melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam tonsillis.
Verum ea longe periculosissima ulcera sunt, quas ἄφθασ Graeci appellant; sed in pueris: hos enim saepe consumunt. In viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt: deinde palatum, totumque os occupant: tum ad uvam faucesque descendunt; quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactans adhuc infans est; quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed in primis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus, et iis operibus, quae superiores partes movent: mittenda in balneum, jubendaque ibi calida aqua mammas perfundere: tuM alenda cibis lenibus, et iis qui non facile corrumpuntur; potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutrici substitit, ducenda est: si pituita in os ejus coiit, vomere debet. ipsa ulcera perungenda sunt melle, cui rhus, quem syriacum vocant, aut amarae nuces adjectae sint: vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle: vel eo medicamento, quod ex moris fit; quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur. Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit. Si vero jam firmior puer est, gargarizare debet iis fere, quae supra comprehensa sunt: ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile
p.250
alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxima imperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.