De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύχωσισ a Graecis nominatur. Caro excrescit: et id quidem generale est. Sub eo vero duae species sunt. Alterum ulcus durum et rotundum est: alterum humidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit: ex humido plus, et mali odoris. Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba; id vero, quod humidum, praecipue in capillo. Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum. Terra quoque eretria ex aceto liquata recte illinitur.

Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt: ac, si ictus is locus est, sanguis exit liquidus, et mali odoris: increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde. Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit. — Sed ea, quae ἀλωπεχία

p.224
nominatur, sub qualibet figura dilatatur. fit et in capillo, et in barba. — Id vero, quod a serpentis similitudine ὀφίασισ appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit; quibusdam etiam ad frontem, se duo capita in priore parte committant. Illud vitium in qualibet aetate fit; hoc fere in infantibus: illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam illinunt adurentia ex oleo; maximeque chartam combustam: quidam resinam terebinthinam cum thapsia inducunt. Sed nihil melius est, quam novacula quotidie radere: quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae. Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.

Paene ineptiae sunt curare varos, et lenticulas, et ephelidas: sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant; quum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur: quae nihil est, nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie: lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est. Sed vari commodissime tolluntur imposita resina, cui non minus quam ipsa est, aluminis scissilis, et paulum mellis adjectum sit. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, quum pares portiones habent, contritaque ex aceto sunt, ad mellis crassitudinem venerint. His corpus illinendum, et, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leniter ungendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adjectum sit. Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices

p.225
potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis. cretae cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthii albi, sertulae campanae seminis: quae omnia contrita, melle quam amarissimo coguntur, illitumque vespere, mane eluitur.