De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent; modo in secunda valetudine, ibi inflammatione orta; modo post longas febres, illuc impetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat. Animadversionem tantummodo hanc habet necessariam; quia si sine morbo id intumuit, primum reprimentium experimentum est; si ex adversa valetudine, illud inimicum est, maturarique et quam primum aperiri commodius est.

Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante tentandum est ut abstineant; alvus his ducatur; imponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum p. )-(. I. cerussae elotae p. )-(. VI. plumbi eloti p. )-(. VIII. ovis duobus; quibus etiam solani succus adjicitur. Hoc diutius impositum esse oportet: et interim conquiescere hominem; cibo modico uti sic, ut vitentur omnia inflantia.