De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis[*](cf. p. 246, 1. 19) fiunt: continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum. Utendum ambulationibus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est: prodestque assumtum purum vinum, pleniorque cibus, dum acribus

p.249
vacet: inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἀνθηράσ nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones: aut croci, myrrhae, singulorum p. )-(. II. iridis p. )-(. I. aluminis scissilis, sandarachae, singulorum p. )-(. iV. junci quadrati p. )-(. VIII. aut gallae, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. rosae foliorum p. )-(. IV. Quidam autem croci p. )-(. z. aluminis scissilis, myrrhae, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. junci quadrati p. )-(. IV. miscent. Priora arida insperguntur; hoc cum melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam tonsillis.

Verum ea longe periculosissima ulcera sunt, quas ἄφθασ Graeci appellant; sed in pueris: hos enim saepe consumunt. In viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt: deinde palatum, totumque os occupant: tum ad uvam faucesque descendunt; quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactans adhuc infans est; quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed in primis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus, et iis operibus, quae superiores partes movent: mittenda in balneum, jubendaque ibi calida aqua mammas perfundere: tuM alenda cibis lenibus, et iis qui non facile corrumpuntur; potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutrici substitit, ducenda est: si pituita in os ejus coiit, vomere debet. ipsa ulcera perungenda sunt melle, cui rhus, quem syriacum vocant, aut amarae nuces adjectae sint: vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle: vel eo medicamento, quod ex moris fit; quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur. Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit. Si vero jam firmior puer est, gargarizare debet iis fere, quae supra comprehensa sunt: ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile

p.250
alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxima imperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere ejus nascuntur, diutissime durant. Videndumque est num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit; ideoque limandus est.