De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est; quae hoc modo fiunt. Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, ei mellis crassitudo sit; tum

p.248
croci, myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. per se conteruntur, paulatimque his adjiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori succo ista miscentUR, et rursus leniter incoquuntur: aut ejusdem succi sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adjiciuntur; nardi p. )-(. —. omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt. Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum; a cibo abstinendum, neque assumendum quidquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; illinendum mel cum omphacio; extrinsecus admovendus, sed aliquanto diutius, vapor calidus, ea suppurent, et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt: deinde ex mulso calido gargarizandum. At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam coquuntur; tum adjicitur turis p. )-(. I. croci, myrrhae, singulorum p. )-(. — leniterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adjici dulce vinum potest.

Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis[*](cf. p. 246, 1. 19) fiunt: continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum. Utendum ambulationibus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est: prodestque assumtum purum vinum, pleniorque cibus, dum acribus

p.249
vacet: inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἀνθηράσ nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones: aut croci, myrrhae, singulorum p. )-(. II. iridis p. )-(. I. aluminis scissilis, sandarachae, singulorum p. )-(. iV. junci quadrati p. )-(. VIII. aut gallae, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. rosae foliorum p. )-(. IV. Quidam autem croci p. )-(. z. aluminis scissilis, myrrhae, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. junci quadrati p. )-(. IV. miscent. Priora arida insperguntur; hoc cum melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam tonsillis.

Verum ea longe periculosissima ulcera sunt, quas ἄφθασ Graeci appellant; sed in pueris: hos enim saepe consumunt. In viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt: deinde palatum, totumque os occupant: tum ad uvam faucesque descendunt; quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactans adhuc infans est; quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed in primis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus, et iis operibus, quae superiores partes movent: mittenda in balneum, jubendaque ibi calida aqua mammas perfundere: tuM alenda cibis lenibus, et iis qui non facile corrumpuntur; potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutrici substitit, ducenda est: si pituita in os ejus coiit, vomere debet. ipsa ulcera perungenda sunt melle, cui rhus, quem syriacum vocant, aut amarae nuces adjectae sint: vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle: vel eo medicamento, quod ex moris fit; quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur. Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit. Si vero jam firmior puer est, gargarizare debet iis fere, quae supra comprehensa sunt: ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile

p.250
alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxima imperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere ejus nascuntur, diutissime durant. Videndumque est num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit; ideoque limandus est.

Solent etiam interdum juxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: παρουλίδασ Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat. In majore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt[*](cap. XI): et mollis linamenti paulum involvendum aliqua compositione ex iis quas ἀνθηράσ vocari dixi (p. 249, 1. 4); demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si tumor id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, imponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit; et continendum ore calidum mulsum in quo ficus decocta sit: idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus permanserit, os laedat. Quod si major is tumor est, commodius totus exciditUr sic, ut ex utraque parte dens liberetur. Pure , si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, et extrinsecus fovere eodem vapore; si major est, lenticulae cremore uti,

p.251
iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur; quibus eadem, quae in reliquo ore, succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, succumque eum ore continere. Fit etiam , ut ex gingivae ulcere, sive παρουλίσ fuit, sive non fuit, diutius pus feratur: quod aut corrupto dente, aut fracto, vel aliter vitiato osse: maximeque id per fistulam venire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus; dens eximendus; testa ossis, si qua abscessit, recipienda est; si quid vitiosi est, radendum. Post quae, quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione comprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum humorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est; et sanguis recte mittitur; et, si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur: caputque super haec velandum, et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Illinenda quoque ipsa uva vel omphacio, vel galla, vel alumine scissili sic, ut cuilibet eorum mel adjiciatur. Est etiam medicamentum huic aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy: quae per se contrita mixtaque, rursus paulatim adjecto vino austero teruntur, his mellis crassitudo sit. Ubi horum aliquo illita uva est, fere multa pituita decurrit: quumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere. Ac mediocriter tumentem aqua quoque frigida eodem modo subjecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est.

p.252

Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit ἀνθηρά, humido ulceri arida inspersa; sicciori, cum exigua parte mellis illita: si paulo altius, chartae combustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae combustae partes tres, auripigmenti pars quarta; aut pares portiones salis fricti, et iridis frictae; aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tingere, et super adurentia medicamenta imponere; ne vicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coquunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit: et ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum; ne per imprudentiam adurentia devoret. Si dolor in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationem vehementer impediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem aeque adustum atque excisum sine ea curatione, quae manu adhibetur, impleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur neque enim postea caro increscit. Imponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

p.253

Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent; modo in secunda valetudine, ibi inflammatione orta; modo post longas febres, illuc impetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat. Animadversionem tantummodo hanc habet necessariam; quia si sine morbo id intumuit, primum reprimentium experimentum est; si ex adversa valetudine, illud inimicum est, maturarique et quam primum aperiri commodius est.

Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante tentandum est ut abstineant; alvus his ducatur; imponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum p. )-(. I. cerussae elotae p. )-(. VI. plumbi eloti p. )-(. VIII. ovis duobus; quibus etiam solani succus adjicitur. Hoc diutius impositum esse oportet: et interim conquiescere hominem; cibo modico uti sic, ut vitentur omnia inflantia.

Proxima sunt ea, quae ad partes obscoenas pertinent: quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent, et accepta jam usu sunt; quum in omni fere medicorum volumine atque sermone jactentur: apud nos foediora verba, ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt: ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo deterrere me debuit: primum, ut omnia, quae salutaria accepi, comprehenderem: dein, quia in vulgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.

p.254

Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis, aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est: si tumor vicit, imponenda est vel lenticula, vel marrubium, vel oleae folia ex vino cocta, sic, ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paulum adjiciatur: sursumque coles ad ventrem deligandus est, quod in omni curatione ejus necessarium est. Isque homo continere se, et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur: eaque, si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit: nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte, vel in glande, ultrave eam in cole reperientur: quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt: deinde imponendum lycium ex vino est, aut amurca cocta cum eodem, aut cum rosa butyrum. Si levis iis humor inest, vino eluenda sunt: tum butyro et rosae mellis paulum, et resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque utendum. At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent: tum imponi piperis p. )-(. I. myrrhae p. )-(. I. croci, cocti, singulorum p. )-(. II. quae ex vino austero coquuntur, mellis crassitudinem habeant. Eadem autem compositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis p.)-(. z. myrrhae p. )-(. z. croci p. )-(. z z. cocti p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. quae primum ex vino austero conteruntur; deinde, ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis, et incoquuntur, visci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle, et ea, quae ad oris ulcera supra comprehensa sunt; aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur. Folia quoque oleae ex novem cyathis vini coquuntur; his

p.255
adjicitur aluminis scissilis p. )-(. IV. p. )-(. VIII. mellis sesquicyathus: ac, si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma superdare, et quotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur: aut oleae, vel lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque humore eodem modo cum melle utendum: imponendaque eadem; aut etiam omphacium cum melle; aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut compositio Andronis; aut ἀνθηρά sic, ut ei paulum mellis adjiciatur. Quidam ulcera omnia, de quibus adhuc dictum est, lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet: imponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle; aut Andronis compositio; aut marrubii, myrrhae, croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum p. )-(. I. minii sinopici p. )-(. II. quae per se singula primum teruntur, deinde juncta iterum melle adjecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant; quum jam guttae indurescunt, vas ab igne removetur: idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est[*](Haec verba mihi valde suspecta. Nonne ex margine ad textum fluxerunt?)). Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere; profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non coacta, at aquae similis, in qua caro recens Iota est; doloresque is locus, et punctiones habet. Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est; quale est emplastrum τετραφάρμαχον ex rosa liquatum sic, ut turis quoque paulum ei ; aut id, quod ex butyro, rosa, resina, melle fit; supra vero a me positum est[*](cf. p. 254, 1. 23–25). Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute
p.256
exesus est sic, ut glans excidat. Sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quoties glans, aut ex cole aliquid vel excidit, vel abscinditur, hanc non esse servandam, ne considat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.

Tubercula etiam, quae φύματα Graeci vocant, circa glandem oriuntur: quae vel medicamentis, vel ferro aduruntur; et quum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

Haec citra cancrum sunt; qui quum in reliquis partibus., tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie: quae si cutem occupavit, protinus specillum subjiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prehendendae: , quidquid corruptum est, excidendum sic, ut ex integro quoque paulum dematur, idque adurendum. Quoties quid ustum est, id quoque sequitur, ut imponenda lenticula sit; deinde, ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. At si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello, quidquid corruptum est, sic, ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, excise cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis, sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa; quiete, et immobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est: si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt[*](cf. V, 18, 22; 22, 6): si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet: neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod φαγέδαινα a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum, sed protinus iisdem medicamentis, et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est,

p.257
quae non sentitur, sed serpit, ac, si sustinuimus, usque ad vesicam tendit; neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum: si vero alte penetravit, quidquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

Occallescit etiam in cole interdum aliquid; idque omni paene sensu caret: quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus, ut primum apparet, per oricularium clysterem eluendus est: deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera componuntur.

In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est: a cibo abstinendum; imponenda ex faba farina ex mulso cocta cum contrito et ex melle coacto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adjectum. Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est; magisque, si etiam livent: imponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino componuntur, supraque posita sunt; aut ea compositio, quae habet nitri cocti p. )-(. I. resinae pineae, cumini, singulorum p. )-(. II. uvae taminiae sine seminibus p. )-(. IV. mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit; neque aliter succurri potest, quam si, inciso scroto, et pus emissum. et ipse testiculus excisus est.

Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ῤα-

p.258
γάδια Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda: deinde alterum jacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus sic, ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est; aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto; aut eidem cerato plumbum elotum adjiciendum; aut resinae terebinthinae myrrha; aut spumae argenti vetus oleum; et quolibet ex his id perungendum. Si quidquid laesum est, extra est, neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est, et quidquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum, neque asperis, nec alvum comprimentibus: ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum. Liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime scripta sunt. Iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur: sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus. Tum recte imponitur et lenticula cum exigua mellis parte; et sertula campana ex vino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel malum, vel malicorii ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea compositione, quae habet turis p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. cerussae p. )-(. III. spumae argenti p. )-(. V. quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet; quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. Sed si vetus condyloma jam induruit, neque sub his curationibus desidit,

p.259
aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. turis. -(. XII. stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. Quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi (§2), renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementius adurentia. Ubi consumtus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμορ Graeci vocant. Idque in ore vulvae incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis imbecilliores non : habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver. benis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum; aut ex iis aliqua, quae sanguinem supprimunt[*](cf. § 3; fine).Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis: imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, utendum est. Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est: deinde imponendum id, quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum p. )-(. v. saxi calcis p. )-(. VIII. postero die acu compungendum. Adustis[*](adsutis?) capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est; praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id

p.260
quoque interdum fit, considerari debet, purum ne id sit, quod provolutum est, an humore mucoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet, aut salsa, aut cum verbenis vel malicorio incocta: si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est; imponendaque plantago contrita, vel folia salicis in aceto cocta; tum linteolum et super lana: eaque deliganda sunt, cruribus inter se devinctis.

Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet. Id, si hiems est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est: dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adjectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus, vel ferro adurendum est.