De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus, et ii qui se ἐμπειριχούσ nominaverunt; praecipue tamen Herophilus, deductique ab illo viri; adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis, vel Andreae, vel Apollonii qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et, quum omnia fere medicamenta stomachum laedant, malique succi sint, ad ipsius victus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum, ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint; sed ab eo nomen trahant, a quo petunt. Ergo ut illa, quae victu curat, aliquando. medicamentum adhibet, ita illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem victus debet, quae multum admodum in omnibus malis corporis proficit. Sed quum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac saepe simplicia opitulentur, saepe mixta;

p.161
non alienum videtur ante proponere et , et vires, et mixturas eorum; quo minor ipsas curationes exsequentibus mora sit.

Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.

Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa; ex iisdem lana succida; si levis plaga est, etiam aranea.

Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum, melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.