De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti: qualis est, qui habet chalcitidis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti, capitulorum mali punici, singulorum p. )-(. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.
Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XI. olei sextario.
Sed longe Polyidae celeberrimus est, σφραγίσ autem nominatur: qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II. myrrhae p. )-(. v. aloes tantumdem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum p. )-(. VI. quae contrita vino austero excipiuntur[*](Gal. S. G. V, 12).
Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. halicaccabi corticis p. )-(. IV. minii p. )-(. VI. spumae argenti p. )-(. XII. cerussae p. )-(. XVI. quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est[*](Ibid.).
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur[*](cf. Ibid.: Pastillus Darii).
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur.
Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur.
Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.
Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.