De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa; ex iisdem lana succida; si levis plaga est, etiam aranea.
Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum, melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.