De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur: volunt etiam vaporem calidum

p.132
ore recipi: per quae molliores alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque vitio jam haerenti. Sed, si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus ejus est supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt, quae urinae movendae sunt; quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare, quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque sequuti sumus, auctor bonus,acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem potest, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est; quod idem quoque aeque probat: vel porri, vel marrubii succus, vel nuces graecae cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est: frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debentneque nimium acres, neque asperi; mel, lenticula, tragum, lac, ptisana, pinguis caro, praecipueque porrum, et quidquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit. Aqua dari potest vel pura, vel in qua malum cotoneum, palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes: sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt. Hoc genus neque acutum est, et potest esse non longum, curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.

Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est; quae multis modis contrahitur. Itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere; et vix, quum vetus facta est, eliditur. Ac modo arida est, modo pituitam citat. Oportet hyssopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere; ac lectione uti vehementi, quae primo impeditur a tussi, post ea vincit: tum ambulare: deinde per manus quoque

p.133
exerceri, et pectus perfricare: post haec quam pinguissimae uncias tres super prunam incoctas, esse. Praeter haec, si humida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calefacientibus, sic ut caput quoque simul vehementer perfricetur: item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus impositum, donec leviter exulceret; potio ex menta, nucibusque graecis et ; primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat: item laseris optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii succum assumere; scillam delingere; acetum ex ea, vel certe acre sorbere, aut cum spica allii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa[*](cf. III, 22), loca maritima, natationes: cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica; interdum acer, ut lac cum allio coctum; sorbitiones quibus laser sit adjectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulphure adjecto;. potui primum aqua calida, deinde invicem aliis diebus haec, aliis vinum.