Destillat autem humor de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod pejus est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet: sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia χορύζασ Hippocrates nominat[*](De veleri medicina, § 18): nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari; destillationem χατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia, et si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerat. Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus: inter quae unctione, et assueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri, sed tecta utendum est, et post eam caput atque os supra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut, si biduo, vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum [*](cf. Oribas., T. I, p. 639) austerum; deinde rursus biduo aqua; post quae ad balneum, et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere; sed cetera omnia quasi sanis
p.127
facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillat, praeter ea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes; lenior frictio adhibenda thoraci, ori, capiti; demenda assueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem; siti contra, quanta maxima sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro, sic tamen, ne protinus justus modus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est. At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et frictione opus est; eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando, sed serius, balneum tentandum. In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare: postero die surgere, abstinere a potione,
, si res coegerit, non ultra heminam aquae assumere: tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere: si quis sibi temperare non
, quominus pleniore victu utatur, vomere: ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem: tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat: sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
A capite transitus ad cervicem est; quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum[*](sc. tendinum. cf. III, 27), modo caput
p.128
scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant: quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo sunt
[*](Aph. V, 6). Eadem omnia ratione curantur; idque convenit. Sed Asclepiades utique mittendum sanguinem credidit: quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret; isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est.
enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex iis quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit, vel refrigescit
[*](cf.Hipp.De corde).Mitti vero nec ne debeat, ex iis intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt
[*](II, 10, 11). Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper, vel laser: deinde opus est fomento humido et calido: itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat; sed opportuniores nervos frigori reddit: quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere; deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum
est humido sale fovere: quod quomodo fieret jam ostendi
[*](II, 17, 33). Ubi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, vel, si aestas est, in sole aegrum oportet; maximeque oleo vetere; si id non est, syriaco; si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio quum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum iis praecipue quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est; dum id intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito
velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere,
p.129
vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur: eadem
ferramentis, aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis
est. Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus; jus aliquod assumendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum: siquidem hujus usus praecipue periculosus; ideoque in longius tempus differendus est.
Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est: id χυνάγχην vocant. Ilia communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur: id παρασυνάγχην appellant. Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est: secundum est ducere alvum[*](cf. VIII, 9). Cucurbitula quoque recte sub mento, et circa fauces admovetur, ut id quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis humidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet; quae melius in calidum oleum, quam in calidam aquam subinde demittuntur: efficacissimusque est hic quoque salis calidus succus[*](cf. Hipp. Vict. rat. in acut. § 7).
p.130
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem: itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari
[*](Aph. VI, 37; VII, 47). Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit
[*](cf. Plin. XXX, 4, 12), angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquam mulsam, quae potui detur, infriari, et prodesse
[*](cf. Plin. l. l.). Id quum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quidquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
Est etiam circa fauces , quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit: sed haec dum modica est, neque ex toto strangulat, δύσπνοια appellatur: quum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἆσθμα: quum accessit id quoque, ne nisi recta cervice spiritus trahatur, ὀρθόπνοια Ex quibus id, quod primum est, potest
p.131
diu trahi; duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt: quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit. Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte quoque venter solvendus est: liquanda alvus, interdum etiam ducenda, quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est; et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino, vel irino unguento. Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua, cum qua vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum, aut nasturtium, aut allium frictum, deinde contritum et cum melle mixtum: simulque coquuntur mel, galbanum, resina terebinthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur: aut sulphuris ignem non experti p. )-(. =. abrotoni p. )-(. in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi: vel ejusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro (?) coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est; interdum vino tenui, austero; nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam movent: sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa, praecipue inferiorum partium, vel in sole, vel ad ignem, et per se ipsum, et per alios, usque ad sudorem.