De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci χυνιχὸν σπασμόν[*](caninus raptus: Coel. Aurel. chron. II, 2) nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur; accedit crebra coloris in facie totoque corpore mutatio; somnus in promptu est. In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, . Si discussum his non est, utendum est cursu; frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore, sed vehementi. Prodest etiam movere sternutamenta; caput radere; idque perfundere aqua calida, marina, vel certe salsa, sic ut ei sulphur quoque adjiciatur; post perfusionem iterum ; sinapi manducare; eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec arrodat, imponere Cibus aptissimus ex media materia est.
At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur; oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum, vel hyssopum, vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput, et os, et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare, quae sunt acerrima, id est sinapi, allium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu[*](cf. III, 22 in fine); caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.