At ubi id genus tertianae est, quod ἡμιτριταῖον medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat. Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex; ut, quod idem est, non idem esse videatur. Et magnopere necessarium est, neque dari cibum, nisi in ea remissione, quae vera est; et ubi ea venit, protinus dari: plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac, nisi magnopere aliqua res prohibet, inter initia sanguis mitti debet; tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum ejus spatium sustineat.
Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent; ac neque cibo, neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi opportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adjectum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur, et fiat initium quoddam novi motus; exque eo, quum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur. At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris; et major ortus calor simul et priora mala tollit, et spem remissionis, inque ea
p.91
curationis ostendit. Neque hercules ista curatio nova est
[*](Antonium Musam indicare videtur, qui Augustum contraria medicina periculo exemit; ut tradit Plinius lib. XXIX, cap. 1, sect. 5. et Suetonius in Augusto cap. 31: distillationibus, jocinere vitiato, ad desperationem redactus, contrarian, et ancipitem rationem medendi subiit: quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus auclore Antonio Musa.)), qua nunc quidam traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret: deinde, ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat; ac, si moverat sudorem, explicuisse se aegrum judicabat; si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat; et tum vomere cogebat. Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam, et vinum homini dabat: si non liberaverat, decoquebat aquam sale adjecto
[*](cf. III, 24), eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret. Et intra haec omnis ejus medicina erat; eaque non minus grata fuit iis, quos Hippocratis successores non refecerant; quam nunc est iis, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non expedierunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina: quia plures, si protinus a principiis excepit, interimit. Sed quum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adjuvat. deoque ejusmodi medici melius alienos aegros, quam suos nutriunt
[*](cf. VI, 6, § 16). Sed est circumspecti quoque hominis, et novare interdum, et augere morbum, et febres accendere; quia curationem, ubi id, quod est, non recipit, potest recipere id quod futurum est.