Et febrium quidem ratio maxime talis est. Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut jucunde curet. Id votum est: sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit. Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui, medicamentis quibusdam datis, concoctionem moliebantur; eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiam, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant[*](cf. Aph. I, 22). Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non toties, sed fere tamen in omni morbo, subduxit: febre vero ipsa praecipue se ad remedium ejus uti professus est. Convellendas enim vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret; quo magis
p.79
falluntur qui per omnia jucundam ejus. disciplinam esse concipiunt. Is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit; primis vero tortoris vicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones, et alvum duci non nisi raro debere, concedo; non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo; quoniam ex imbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus, et in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit; isque cubare quam maximo conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut interdiu vigilet; noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur. Os etiam ejus elui potest, ubi et siccum est, et ipsi
; quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit, saepe, interiore parte humorem non requirente, os et fauces requirere; neque ad rem, male haberi aegrum, pertinere.
Ac primo quidem sic tenendus est. Optimum vero medicamentum est, opportune cibus datus: qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto: et id fortasse vel in Asia, vel in Aegypto, coeli ratio patitur[*](cf. I, prooem.). Asclepiades, ubi aegrum triduo per omnia fatigaverat, quarto die cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desiisset, aut certe levata esset, considerabat; et ab illo tempore, exspectato die tertio, si non accesserat febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel, si assidue inhaerebat, certe sese inclinaverat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto, aut quinto; potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale coelum, quae aetas, quod tempus anni, minimeque in rebus multum inter se differentibus, perpetuum esse praeceptum temporis potest. In morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est
p.80
itemque eo coelo, quod magis digerit. Ob quam causam in Africa nullo die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero, quam juveni, aestate, quam hieme, dari debet. Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si imbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat. Id enim ejus officium est, ut aegrum, neque supervacua materia oneret, neque imbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque invenio: qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse videnda, et tum cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere; ne deficerent. consulendum esse. Ex his autem intelligi potest, ab uno medico multos non posse curari: eumque, si artifex est, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is major ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt; ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare iis quoque, qui aegrum raro vident: ille assideat necesse est, qui, quod solum opus est, visurus est, quando nimis imbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit.
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio; quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam de aegris judicaretur, χρισίμουσ nominabant* [*](adeo ut HippocratesAph. IV, 61; Coac. 142, si alio die febris desiisset, recidivam timere sit solitus). Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartusdecimus, unus et vicesimus; ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicesimo daretur[*](cf. Aph. II, 23; Epid. I, 12; Hum. 4, 5, 6). Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum accessiones exspectarent; deinde postea cibum, quasi levioribus accessionibus instantibus, darent. Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit; atque in nullo die, quia par imparve esset, iis vel majus vel minus periculum esse dixit. Interdum enim pejores dies pares fiunt; et opportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam
p.81
etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur; fitque gravior, qui remissior esse consueverat. Atque ipse quartusdecimus par est, in quo esse magnam vim antiqui fatebantur. Qui quum octavum primi naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius inciperet, ipsi sibi repugnabant, non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo, quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono, et undecimo. Quod quum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo, non ad tertium decimum, sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocratem, ei, quem septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum
[*](cf. Aph. II, 24). Ita, illo quoque auctore, in die pari et gravior febris esse potest, et certa futuri nota. Atque idem alio loco
[*](cf. Progn. § 20; Epid. II, 6, 11; Fract. § 31; Art. § 67) quartum quemque diem, ut in utrumque efficacissimum apprehendit; id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, decimum septimum. In quo et ab imparis ad paris rationem transiit, et ne hoc quidem propositum conservavit; quum a septimo die undecimus, non quartus, sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respexerimus, nihil rationis, sub illo quidem auctore, reperiri. Verum in his quidem antiquos tune celebres admodum pythagorici numeri fefellerunt: quum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri; et ex his conjectare, quando dandus cibus sit. Illud autem magis ad rem pertinet, scire, tum oporteat dari, quum jam bene venae conquieverunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant; Asclepiades, inclinata quidem febre, sed adhuc tamen inhaerente. In quo vanam rationem sequutus est: non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio; sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim corrumpitur, quod integro corpori infertur. Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tune dari; ut ab integro corpore potissimum diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed quum hoc breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre, quam reliquias
p.82
ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandus est; si breve, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxima in febre continua potest esse. Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae exspectandae sint, quot febrem habuerunt; an satis sit primam partem earum praeteriri, ut aegris jucundius insidat, quibus interdum non vacat. Tutissimum est autem, ante totius accessionis tempus praeteriri: quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita servandum est.
Haec magis per omnia genera febrium perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine[*](cf. Aph. IV, 55), vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest. At si ex alto calor venit, et gravitas vel capitis vel praecordiorum sequuta est, neque apparet quid corpus confuderit; quamvis unam accessionem sequuta integritas est; tamen, quia tertiana timeri potest, exspectandus est dies tertius: et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus; quia quartana quoque timeri potest: et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si vero postero, tertiove, aut quarto die sequuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum, quartanarumque, quarum et certus circumitus est, et finis integer, et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est: de quibus suo loco dicam[*](cf. capp. 13 sqq.). Nunc vero eas explicabo quae quotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur[*](cf. III, 13): ut alter febrem minuat, alter viribus
p.83
subveniat. Sed is dari debet, si quotidiana febris est, quae ex toto desinat, simulatque corpus integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur: si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur: quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat
[*](cf. Aph. II, 13). At si continuatur febris, neque levior umquam fit, et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est,
putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est, dari debet. Si vero ne
quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est: simulque insequitur tempus meridianum, a quo quum omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant. Sed quum eo tempore fere pessimi sint, qui aegrotant, verendum est, ne, si quid
moverimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro; id est, finito jam gravissimo tempore, eodemque longissime distante: sequuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt; deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est,
debet assumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an impares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et vesperem desinit: si impares sunt, considerandum est, quo distent. Nam si altera gravior, altera levior est, post graviorem dari debet: si altera longior, altera brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum est utra magis affligat, illa vi, an haec tempore; et post eam dandus est; sed plane plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint. Nam si post alteram febrem
p.84
motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est: si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est; adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus, inclinata priore, dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere; et, hoc salvo, dare quam integerrimo corpore
[*](Aph. I, II). Quod non inter duas tantum, sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed quum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare; tamen, si corpus infirmum est, quotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus affligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari quotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita; deinde quum decessio ejus consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit; cetera omnia periculosa esse; si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse, consistente jam incremento febris, aliquid offerre, quam increscente; satius esse, instante, quam incipiente: cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem; seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam alii affectus interveniunt. Quum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, ubi cibum sumserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus
[*](id est, toto somni tempore. cf. VIII, 4), et quum experrecti sunt, tum exponere.