De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates[*](Aph. IV, 62, 64; Coac.118) ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diodes ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio: atque, ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet; secundo ducere alvum: tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scammoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras absinthium, anisum, sic ut pars hujus minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis, quae urinam movent, rejectis. Quidam, superioribus omissis, per haec, et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis virium est, validiora; si parum, imbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fuit, post eam triduo primo modice cibum oportet assumere ex media materia, et vinum bibere graecum

p.116
salsum, ut resolutio ventris maneat: tu altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere: deinde ad superius genus victus reverti, cum eo, ut magis satietur; omisso graeco vino[*](cf. p. 115, . 35; p. 118,. 17), bibere integrum, austerum[*](cf. Aet. X, 18); atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, frictione; si hiems est, balneo: si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum prodest; vel arida ibi ficus superimposita, si jecur aut lienis affectus est.

Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant: isque longis annumeratur. Totum corpus afficitur ita, ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor earum paulatim in atrum colorem convertitur; summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt: ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi: adhibenda , quanta sustineri potest, inedia est: paulum deinde vires reficiendae, et ducenda alvus: post haec, ubi corpus levatum est, utendum est exercitatione, praecipueque cursu: sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus: frictio adhibenda: moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus: vinum, praeterquam primis

p.117
diebus, recte datur. Corpus contrita plantago et illita optime tueri videtur.