De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Alter quoque morbus est, aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor, et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. λήθαργον Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter jugulat. Hos aegros quidam subinde excitare nituntur, admotis iis, per quae sternutamenta evocantur, et iis quae odore foedo movent; qualis est pix cruda, lana succida, piper, veratrum, castoreum, acetum, allium, cepa. Juxta etiam galbanum incendunt, aut pilos, aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud. Tharrias vero quidam, accessionis id malum esse dixit, levarique quum ea decessit: itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat. Nam si expergiscitur, adhibere ei, ut sopito, supervacuum est: neque enim vigilando melior fit; sed per se, si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est; sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid, et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque, perunctum oleo multo corpus, tribus aut

p.105
quatuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et, quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est. Medendi autem causa, caput radendum; deinde posca fovendum est, in qua laurus, aut ruta decocta sit[*](Caelius Aurelianus lib. II. Morb. Acut. cap. 9 ita scribit: Heraclides caput posca fovet, in qua laurus fuerit decocta, et ruta; rasis quoque capillis ungit castoreo etc. ): altero die imponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita, aut lauri baccae, aut hedera cum rosa et aceto. Praecipueque proficit, et ad excitandum hominem, naribus admotum, et ad morbum ipsum depellendum, capiti frontive impositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest; maximeque opportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxima inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat: sic, ut si quotidie gravis accessio est, haec quotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adjuvat. Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem, tribus quatuorve horis, castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scammonia; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum est plenioribus; si dura, in iisdem sorbitionibus subsistendum; imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.

Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet; nisi primis diebus discussus est: ὕδρωπα Graeci vocant. Atque ejus tres species sunt. Nam modo, ventre vehementer intento, creber intus ex motu spiritus sonus est: modo corpus

p.106
inaequale est, tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus: modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit. Primum τυμπανίτην, secundum λευχοφλεγματίαν, vel ὑποσάεχα, tertium ἀσχίτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est humoris nimia abundantia; ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt[*](Aph. VI, 8). Saepe vero hoc malum per se incipit; saepe alteri vetusto morbo, maximeque quartanae, supervenit. Facilius in servis, quam in liberis tollitur: quia. quum desideret famem, sitim, mille alia taedia, longamque patientiam, iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quemdam ejus, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari. Quumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur; respondit, illum ad morbum aegri respicere; se, ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata sunt[*](cf. III, 17) quies, sitis, inedia; at si malum inveteravit, nonnisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen, Epicuri discipulum, ferunt, quum hoc morbo tentaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quidquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget: ideoque in quolibet tentandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis submovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est: si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est: multum ambulandum, currendum aliquid est; superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat; evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed
p.107
etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt[*](cf. II, 17). Balneum, atque omnis humor alienus est. Jejuno recte catapotia dantur, facta ex absinthii duabus, myrrhae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est, quam ut vitam sustineat; optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo, quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iisdem aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamum, amomum, casia, myrrha. balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen; χύπειρον, hunc σχοῖνον Graeci vocant: quae quoties posuero[*](cf. III, 18), non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata afferuntur, significabo. Primo tamen, quae levissima ex his sunt, id est rosae folia, vel nardi spica, tentanda sunt. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam, lino quotidie ventrem metiri, et, qua comprehendit alvum, notam imponere; posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem ejus, et urinam: nam si plus humoris excernitur, quam assumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui, et frictione usum; tertio die, jam et febre et aqua liberato, cibum et vinum dedisse, memoriae prodidit.

Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio, et ex ea dolor creber est, utilis quotidianus, aut altero quoque die post cibum, vomitus est: fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae; si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est, et tum his utendum. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per

p.108
alvum infundere copiosam aquam calidam, eamque recipere. Quin etiam quotidie ter quaterve opus est uti frictione vehementi cum oleo et quibusdam calefacientibus: sed in hac frictione a ventre abstinendum est. Imponendum vero in eum crebrius sinapi, cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, et servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delingitur. Sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

At si id vitium est, cui λευχοφλεγματία nomen est, eas partes, quae tument, subjicere soli oportet; sed non nimium, to ne febriculam accendat: si is vehementior est, caput velandum est: utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum; sic, ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit: idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt; maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur; atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet[*](Caelius Aurelianus lib. III. Morb. Chron. cap. 8: Laudat etiam Asclepiades punctionem, quatuor digitis a talo distantem fa. ciendam superius ab interiore parte, sicut in phlebotomia ut per eamdem punctionem humore effuso, corpora extenuentur.): concutiendumque multa gestatione corpus est: atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur. Cibus valens esse debet, et glutinosus, maximeque caro: vinum, si per stomachum licet, dulcius; sed ita, ut invicem biduo triduove, modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae[*](cf. II, 12, 1) semen cum aqua potui datum. Si valens est, qui id accipit, et scilla cocta, supra dixi, delingitur. Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores esse[*](cf. Aet. X, 9).

Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice oportet; malagma, quod digerat, impositum habere; idque ipsum superimposito

p.109
triplici panno, fascia, non nimium tamen vehementer adstringere: quod a Tharria profectum, servatum esse a pluribus video. Si jecur, aut lienem affectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam, adjecto melle, superponere. Si per talia auxilia venter non siccatur, sed humor nihilo minus abundat, celeriori via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro Erasistrato displicuisse hanc curandi viam: morbum enim putavit: ita illud esse sanandum; frustraque aquam emitti, quae, vitiato illo, subinde nascatur. Sed primum non hujus visceris unius hoc vitium est: nam et liene affecto, et in totius corporis malo habitu fit. Deinde, ut inde coeperit, tamen aqua nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et et ceteris interioribus partibus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum. Neque enim sanat emissus humor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint; sed juvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile huc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum humor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt: insequentibus diebus, et is, et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes[*](cf. I, 2; Cael. Aurel., Morb. chron. III, 8), et idoneos cibos, done ex toto convalescat. Balneum rarum res amat; frequentiorem in jejuno vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque hujus quoque plures species sunt. Una est,

p.110
qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; et, nisi occurritur, tollit. hanc Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit. Aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus, quam debet, assumit: ita vel, quod deest, infirmat; vel, quod superat, corrumpitur. Altera species est, quam Graeci χαχεξίαν appellant, ubi malus corporis habitus est; ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quum longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut quum malis medicamentis corpus affectum est; aut quum diu necessaria defuerunt; aut quum inusitatos et inutiles cibos aliquis assumsit, aliquidve simile incidit. Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est, longeque periculosissima species, quam Graeci φθίσιν nominarunt. Oritur fere a capite; inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam quum quievit, tamen repetit; frequens tussis est; pus ; interdum cruentum aliquid. Quidquid exscreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est: itaque, qui de morbo dubitant, hac nota utuntur[*](Aph. V, 11; Coac. 426).

Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam ejus attendere; et si cibi minus aliquis, quam debet, assumsit, adjicere, sed paulatim; ne si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno die; deinde ab exiguo cibo incipere; quotidie adjicere, ad justum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si est, gestari, ungi, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die et ante cibum, et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia, insudet. Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut

p.111
relaxetur; aut, imposita resina et abducta, subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid assumitur; aut, si sine hoc frictio fuit, post protinus. Cibi vero esse debent ex iis, qui facile concoquuntur, qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est. Movenda urina.

At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est; deinde alvus ducenda; tum paulatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balneum est, sed jejunis; etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni , quique etiam minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est; sed paulatim, quotidieque pluribus diebus, cum eo, cetera quoque eodem modo serventur.

Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur[*](Plinius lib. XXVIII. cap. 3. sect. 14: Phthisi navigatio utilissima; longis morbis locorum mutatio; et lib. XXXI. cap. 6. sect. 33: Neque enim Aegyptus proper se petitur, sed proper longinquitatem navigandi. At lib. XXIV. cap. 6. sect. 19 ita scribit: Silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, phthisicis, aut qui longa valetudine non recolligant vires; et illum coeli aera, plus, quam navigationem Aegyptiam, proficere, quam lactis herbidos per montium aestiva succos.)). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimum[*](cf. Aph. V, 9; Coac. 431). Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est: si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est. Tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et ob id vitanda

p.112
cruditas, simulque et sol, et frigus; os obtegendum, fauces velandae, tussicula suis remediis finienda: et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est; in phthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis, recte dari potest[*](Aph. V, 64). Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes; item lenes frictiones. Balneum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca: deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto. Idem oryza quoque, et, si nihil aliud est, far praestat. Tum invicem modo his cibis, modo illis utendum est; adjiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque cerebellum, vel pisciculus, et his similia. Farina etiam cum sevo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum assumi debet leve, austerum[*](cf. III, 21; IV, 18). Hactenus non magna mole pugnatur: si vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque; item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπλάτασ Graeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinamus, nisi tussi finita: cui per se quoque medendum esse manifestum est. ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque: interpositis denis diebus, demittendus est aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum: ceteris diebus bibenda aqua; tum et vinum, si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus quotidie dari: frictiones gestationesque similiter adhiberi: eadem acria quarto aut quinto die sumere: interdum herbam sanguinalem ex aceto, vel esse. Medicamentum
p.113
est etiam vel plantaginis succus per se, vel marrubii cum melle incoctus; ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur; vel inter se mixta, et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, butyri et mellis pars altera. Alvus cita utique vitanda est[*](cf. Aph. V, 14). Vomitus in hoc morbo frequens, perniciosus est, maximeque sanguinis[*](cf. III, 27, 4). Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos: deinde ipse se, suppresso spiritu[*](cf. Oribas. t. I, p. 656), perfricare; diu abstinere a vino, balneo, venere.

Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis, vel major nominatur. Homo subito concidit; ex ore spumae moventur; deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros, quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse, usque ad mortis diem, et vitae non periculosum; interdum tamen, quum recens est, hominem consumit: et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit[*](cf. Aph. V, 7). Modo cum distentione nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque iisdem, quibus lethargicos, excitare conantur: quod admodum supervacuum est; et quia ne lethargicus quidem his sanatur; et quia, quum possit ille numquam expergisci, atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur: tunc caput tondere, oleoque et aceto perungere: cibum post diem tertium, simul transiit hora qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his, aliique molles et faciles cibi, neque caro, minimeque suilla convenit; sed mediae materiae: nam et viribus opus est,

p.114
et cruditates cavendae sunt. Cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem, omniaque calefacientia; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia; ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum, et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec dies transeant. Quos ubi morbus , acuti vim deposuit: ac, si manet, curandus jam ut longus est. Quod si, non quo die primum id incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est; protinus eo genere victus habito, qui supra comprehensus est, exspectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione, vel ductione alvi, vel nigro veratro, sicut praeceptum est: insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum; ac ter quoque aut quater eo utendum, non ita multis interpositis diebus; sic tamen, ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires ejus erunt nutriendae; quibusdam, praeter ea, quae supra scripta sunt, adjectis. Ubi mane experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum capite excepto ventre, permulceatur: tum ambulatione quam maxime longa et recta utatur: post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur: deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi assumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter, neque caput contingatur; post haec coenet; interpositisque tribus aut quatuor diebus, uno aut altero acria assumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; ungatur oleo vetere, adjecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat jejunus ex aqua castoreum; nulla aqua, nisi decocta, potionis causa utatur. Quidam jugulati. Gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt: apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit[*](cf. Plin. XXVIII, 1, 2; Aret. Cur. chronic. I, 4; Des Etangs, in ed. Celsi, p. 281). Quod ad medicum vero pertinet,
p.115
ultimum est, juxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere; occipitium incidere, et cucurbitulas admovere; ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt: praecipueque vitanda omnia, quae, ne fierent, excepimus.