De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Instantis autem adversae valetudinis signa complura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis; quum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit. Non quod non omni tempore, in omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis habitus homines, per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur: sed quod frequentius tamen quaedam eveniant[*](cf. Aph. III, 19); ideoque utile sit scire unumquemque, quid, et quando maxime caveat.