De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger jacet, porrectis manibus et cruribus[*](Progn. § 3); ubi residere vult in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter quartam horam et noctem est, quam qui a matutino tempore ad quartam[*](Progn. § 10). Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit[*](Progn. § 10): id enim fere sine continuo dolore esse non potest[*](Coac. 497). Aeque vero signum malum est etiam somno ultra debitum

p.34
urgeri[*](cf. Aph. II, 3); pejusque quo magis sopor interdiu, noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere[*](cf. Aph. IV, 29), pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare[*](cf. Aph. IV, 52); habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem[*](cf. Aph. IV, 53), cutem circa umbilicum et pubem macram[*](cf. Aph. II, 35), praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte, quam sinistra, sunt to[*](Progn. § 7); periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur[*](Ibid.). Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque frigidas habere, ventre et lateribus calentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente[*](Aph. VII, 1); aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse, vel rubere oculos[*](Aph. VII, 4 et 3); aut post cupiditatem cibi, postve longas febres fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore; aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant; et eas febres, quae quotidie tempore eodem revertantur; quaeve semper pares accessiones habeant, neque tertio quoque die leventur[*](cf. Aph. IV, 43; Progn. § 6); quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri[*](cf. III, 24); utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus iis, nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno, mali morbi est; itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam, membrumve aliquod resolutum. Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est sincerus pituitae, vel bilis; pejorque, si viridis, aut niger est[*](cf. Progn. § 13). At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et laevia: deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba: pessima ex
p.35
his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba, vitiosa est, sed in phreneticis maxime[*](Aph. IV, 72; Coac. 568; cf. Progn. § 12). Alvus autem mala est, ex toto suppressa: periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur; utique si quod descendit, est perliquidum, aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id, quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, laeve, album, idemque subpallidum: vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est[*](cf. Progn. § 11).