De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Evocare vero materiam multa admodum possunt: sed ea quum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et

p.73
sic eo, quod mali est, extrahunt. Habent autem hanc facultatem semina erucae, nasturtii, radiculae; praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.

Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est; contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti. At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea[*](cf. cap. 24), lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia; cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces. Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci[*](cf. 1. 33), ubi ea , calidaque imposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso, quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium. Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant; quae calefaciunt et digerunt, emolliunt: praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel foeni graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus, et permixtis, varie medici utuntur; ut magis quid quisque persuaserit sibi, appareat, quam quid evidenter compererit.

p.74

Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum curationes veniam. Hos autem in duas species Graeci diviserunt; aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt: ideoque, quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos retulerunt. Ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breves acutique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur: quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo, neque exitium est: tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt; idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos, quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non perimit; neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego, quum de singulis dicam, cujus quisque generis sit indicabo. Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi vindicare, quam ars potest; utpote quum, repugnante natura, nihil medicina proficiat[*](cf. VII, prooem). Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in

p.75
acutis morbis, quam in longis. Hic enim breve spatium est, intra quod, si quod auxilium non profuit,aeger exstinguitur:ibi et deliberationi, et mutationi remediorum tempus patet; adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat. Longus tamen morbus quum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem, quo vetustior est; longus autem, quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores, quasi sola, venditaverint, prout cuique cesserant. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem, quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud: sic tamen, ut in acutis morbis cito mutetur, quod nihil prodest; in longis, quos tempus ut facit, sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit; minus vero removeatur, si quid paulum saltem juvat; quia profectus tempore expletur.