De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Urinam autem movent, quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anethum, ocimum, menta, hyssopum, anisum, coriandrum, nasturtium, eruca, : praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsana, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex venatione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum, porrum. Sensus excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, et cepa.
Evocare vero materiam multa admodum possunt: sed ea quum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est; contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti. At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea[*](cf. cap. 24), lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia; cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces. Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci[*](cf. 1. 33), ubi ea , calidaque imposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso, quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium. Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant; quae calefaciunt et digerunt, emolliunt: praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel foeni graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus, et permixtis, varie medici utuntur; ut magis quid quisque persuaserit sibi, appareat, quam quid evidenter compererit.