De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est: quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis: item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis: item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis[*](cf. cap. 27), beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque pars.
Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eamdem omnia salsa, atque acria, atque acida.
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice
Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt: item thymum, nepeta, satureia, hyssopum, nasturtium, lapathum, lapsana, juglandes. Ex his autem intelligi potest, non quidquid boni succi est, protinus stomacho convenire; neque quidquid stomacho convenit, protinus boni succi esse.
Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui
At calefaciunt piper, sal, caro omnis jurulenta, allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum, et quo meracius est eo magis. Refrigerant , quorum crudi caules assumuntur, ut intubus, et lactuca: item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam qui ex tritico est; lac, mel; ideoque etiam lactantia, atque omne pistorium opus; teneri pisces, ostrea, , caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quidquid denique vel jurulentum est, vel nimis dulce, vel nimis tenue. At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves, et eae potius duriores, duri pisces; neque solum aurata puta, aut sparus, sed etiam lolligo, locusta, polypus: item bubula, omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta; cochleae, murices, purpurae[*](cf. cap. 24); vinum austerum, vel resinatum.
At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordeaceus est; brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum; saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro assumitur pinguis, eadem vel jurulenta, vel elixa; aves quae natant; mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera[*](Hipp. De aere, aq. et loc. § 1), omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
Contra adstringunt panis ex siligine, vel ex simila; magis si sine fermento est; magis etiam si ustus est; intenditurque vis ejus etiam si bis coquitur: pulticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio; itemque ex iisdem sorbitio; et magis, si haec antea fricta sunt: lenticula, cui vel beta. vel intubus, vel ambubeja, vel plantago adjecta est; magisque etiam si illa ante fricta est: per se etiam intubus, vel plantago, vel ambubeja: minuta , brassica bis decocta: dura ova, magisque si assa sunt: minutae aves, merula, palumbus, magisque si in posca decoctus est; , omnes aves quae magis currunt, quam volant; lepus, caprea; jecur ex iis, quae sevum habent, maximeque bubulum, ac sevum ipsum: caseus, qui vehementior vetustate fit, vel ea mutatione quam in transmarino videmus; aut si recens est, ex melle, mulsove decoctus: item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea[*](cf. cap. 24), et
Urinam autem movent, quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anethum, ocimum, menta, hyssopum, anisum, coriandrum, nasturtium, eruca, : praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsana, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex venatione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum, porrum. Sensus excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, et cepa.