De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni succi sunt, aliae mali; quas εὐχύμους, vel χαχοχύμουσ Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt: itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calefaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam[*](cf. cap. 31), *aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori, vel valetudini convenit.

Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt; ex majoribus quoque eae, quas supra nominavi: medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus: verna lactuca[*](cf. cap. 32), urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae: ex pomis quodcumque neque acerbum, neque acidum est: vinum dulce, vel lene, passum, defrutum, oleae, quae ex his duobus in alterutro servatae sunt: vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne jecur.

Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi,

p.68
bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis[*](cf. cap. 22), porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est: quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis: item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis: item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis[*](cf. cap. 27), beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque pars.

Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eamdem omnia salsa, atque acria, atque acida.

Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice

p.69
sunt; item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius, quam pingue: ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles: ex intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser: ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel est: item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina; malum orbiculatum, aut , vel amerinum, vel cotoneum[*](cf. Plin. XV, 11, 10), vel punicum; uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt[*](cf. I, 6): vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum: duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae[*](cf. cap. 28), cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes; absinthium[*](cf. cap. 31).

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt: item thymum, nepeta, satureia, hyssopum, nasturtium, lapathum, lapsana, juglandes. Ex his autem intelligi potest, non quidquid boni succi est, protinus stomacho convenire; neque quidquid stomacho convenit, protinus boni succi esse.