De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni succi sunt, aliae mali; quas εὐχύμους, vel χαχοχύμουσ Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt: itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calefaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam[*](cf. cap. 31), *aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori, vel valetudini convenit.