Sudor etiam duobus modis elicitur: aut sicco calore, aut balneo. Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani[*](cf. Oribas. I, p. 563), et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas[*](cf. Horat. Epist. I, 15, v. 2) in murtetis habemus[*](cf. II, 21). Praeter haec sole quoque, et exercitatione is movetur. Utiliaque haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol et exercitatio tantum robustioribus; qui tamen sine febre, vel inter initia morborum, vel etiam non gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre, vel in cruditate tentetur. At balnei duplex usus est; nam modo, discussis febribus, initium cibi plenioris, vinique firmioris valetudini facit; modo febrem ipsam tollit. Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur: Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo qui proximus est, post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si circuitum habere ea febris solita est sic, ut tertio, quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt lenes, levesque jamdiu male habent, recte medicina ista tentatur: cum eo tamen ne praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore, aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Atque in iis quidem
p.63
febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt: alterum, ante horrorem; alterum, febre finita: in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, quum aut ex toto recessit accessio; aut, si id non solet, certe lenita est, jamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet. Imbecillus homo, iturus in balneum, vitare debet ne ante frigus aliquod experiatur: ubi in balneum venit, paulisper resistere, experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliquis oriatur: illud si incidit, hoc non sequutum est, inutile eo die balneum est; perungendusque is leniter, et auferendus est; vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris, primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida; tum in solio desidendum est; atque ibi quoque videndum, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat; quod vix tamen fieri potest, si priora recte cesserunt; certum id autem signum inutilis balnei est. Ante vero, an postea, quam in aquam calidam se demittat, aliquis perungi debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim, ut postea fiat, praecipietur, moto sudore leniter corpus perungendum; deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda virium ratio est, neque committendum, ut per aestum anima deficit; sed maturius is auferendus, curioseque vestimentis involvendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid assumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, arena; quodlibet eorum calefactum, et in linteum conjectum; si minore vi opus est, etiam solum linteum; at si majore, exstincti titiones, involutique panniculis,et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi; et in vasa fictilia, a similitudine quas lenticulas vocant, aqua conjicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, collocatur. Juxtaque ignem ferramenta duo sunt capitibus paulo latioribus: alterumque ex his demittitur in eum salem, et aqua super leviter adspergitur; ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit; deinde invicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus
p.64
succus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus commune est, digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.