Cucurbitularum vero duo genera sunt; aeneum, et corneum. Aenea, altera parte patet, altera clausa est: cornea, altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat. Cornea per se corpori imponitur; deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit. Ac si cetera defecerunt, caliculus quoque, aut pultarius oris compressioris, ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit; si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo; ubi inflatio, hoc imponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo
p.56
avertit; sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, sive corrupta materia, sive spiritu male habente; in acutis quoque quibusdam, quamvisjam et iis spatium aliquod accessit, si et levari corpus debet, et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum; neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est: quum eo tamen, ut sciamus, hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse; nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere
[*](Aph. I, 6).
Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur: dabantque aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλχοῦ Graeci vocant; aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat; aut lac vel asininum, vel bubulum, vel caprinum; eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, et sublatis iis, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant; sed medicamenta stomachum fere laedunt. Alvus si vehementius fluit, aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est; ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant. Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
Plerumque vero alvus potius ducenda est: quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea
p.57
moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima: ut neque saepe ea medicina tentetur, et tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput grave est; si oculi caligant; si morbus majoris intestini est, quod Graeci χόλον nominant; si in imo ventre, aut in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve
aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit; utique, si juxta quoque stercus est, et intus remanet; aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, quum opus sit, vires non patiuntur, tempusve ejus rei praeteriit; aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte, vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt: ne ante diem tertium ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo, diuque adversa valetudine exhausto; neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet; neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit: eo die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores ejus partes madescant. Tum immittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua; si paulo valentiori, mulsa; si leni, ea in qua foenum graecum, vel ptisana, vel malva decocta sit. Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adjecto, vel oleo, vel nitro, vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum; ne alterutro modo laedat. Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo demta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et, ne vires deficiant, utique eo die cibum assumere: qui plenior, an exiguus sit dandus,
p.58
ex ratione ejus accessionis, quae exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari oportebit.