De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Cucurbitularum vero duo genera sunt; aeneum, et corneum. Aenea, altera parte patet, altera clausa est: cornea, altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat. Cornea per se corpori imponitur; deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit. Ac si cetera defecerunt, caliculus quoque, aut pultarius oris compressioris, ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit; si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo; ubi inflatio, hoc imponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo

p.56
avertit; sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, sive corrupta materia, sive spiritu male habente; in acutis quoque quibusdam, quamvisjam et iis spatium aliquod accessit, si et levari corpus debet, et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum; neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est: quum eo tamen, ut sciamus, hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse; nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere[*](Aph. I, 6).