Sanguinem, incisa vena, mitti, novum non est: sed nullum paene morbum esse in quo non mittatur, novum est. Item, mitti junioribus, et feminis uterum non gerentibus, vetus est: in pueris vero idem experiri, et in senioribus, et in gravidis quoque mulieribus, vetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus judicabant: persuaserantque sibi, mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam[*](Aph. V, 31). Postea vero usus ostendit, nihil in his esse perpetuum; aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas dirigi curantis consilium debeat: interest enim non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si juvenis est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis mittitur: emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer, et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto curatur. Maxime tamen in his medicus imperitus falli potest: quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnanti post curationem quoque viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quidquid autem intentionem animi et prudentiam exigit, protinus ejiciendum est; quum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter valens corpus, et obesum; inter tenue, et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem ejusmodi sustinent; celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis affligitur. Ideoque vis corporis melius ex venis, quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit: utrum superans, an deficiens materia laeserit; corruptum corpus sit, an integrum; nam si materia vel deest, vel integra est, istud alienum est: at si vel copia sui male , vel
p.53
corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, plenaeque venae tument, sanguinis detractionem requirit: item viscerum morbi, nervorumque resolutio, et rigor, et distentio: quidquid denique fauces difficultate spiritus strangulat; quidquid subito supprimit vocem; quisquis intolerabilis dolor est; et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est: item malus corporis habitus, omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate, sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adjutus; in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique quantus in hac ipsa metus sit: et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in ejusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri, quam nullum. Idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis obmutuit; ubi angina strangulatur
[*](cf. IV, 4); ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi verisimile est, neque eam videntur sustinere aegri vires posse. Quum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res exspectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat. Idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet. Ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus, aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, quum jam spatio ipso materia et exhausta est, et corpus corrupit: ut detractio imbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu ejus sanguinem mittere, hominem jugulare est. Exspectanda ergo remissio est; si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis pejor, sola tamen
p.54
occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: satius est enim primum levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat
[*](cf. p. 491. 3). Mitti vero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicujus, ex ea ipsa parte, aut certe quam proxima: quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, juxta talos. Neque ignoro, quosdam dicere, quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim averti materiae cursum; at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primo exhaurit; ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne venit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in humero vitium est, ex altero brachio: credo, quia si quid parum cesserit, opportuniores eae partes injuriae sunt, quae jam male habent. Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens, alia emittitur: desinit enim fluere qua nolumus, inde objectis quae prohibeant, alia dato itinere.
Mittere autem sanguinem quum sit expeditissimum usum habenti, tamen ignaro difficillimum est; juncta enim est venae arteria, his nervi: ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit, neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat, neque venam incidit. Nonnumquam etiam ea latet, neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium vena est: ex qua quum sanguis erumpit, colorem ejus habitumque oportet attendere; nam si is crassus et niger est, vitiosus est; ideoque utiliter effunditur; si rubet et , integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id
p.55
evenire non potest sub eo medico, qui scit ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger assidue primo die profluat: quod quamvis ita est, tamen si jam satis fluxit, supprimendus est; semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat. Deligandumque brachium superimposito expresso ex aqua frigida penicillo: et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus ejus resolvatur, iterumque sanguinem fundat. Sive autem primo, sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere, et
coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest, sincerum est: ideoque protinus brachium deligandum, habendumque ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.
Cucurbitularum vero duo genera sunt; aeneum, et corneum. Aenea, altera parte patet, altera clausa est: cornea, altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat. Cornea per se corpori imponitur; deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit. Ac si cetera defecerunt, caliculus quoque, aut pultarius oris compressioris, ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit; si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo; ubi inflatio, hoc imponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo
p.56
avertit; sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, sive corrupta materia, sive spiritu male habente; in acutis quoque quibusdam, quamvisjam et iis spatium aliquod accessit, si et levari corpus debet, et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum; neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est: quum eo tamen, ut sciamus, hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse; nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere
[*](Aph. I, 6).
Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur: dabantque aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλχοῦ Graeci vocant; aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat; aut lac vel asininum, vel bubulum, vel caprinum; eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, et sublatis iis, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant; sed medicamenta stomachum fere laedunt. Alvus si vehementius fluit, aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est; ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant. Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
Plerumque vero alvus potius ducenda est: quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea
p.57
moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima: ut neque saepe ea medicina tentetur, et tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput grave est; si oculi caligant; si morbus majoris intestini est, quod Graeci χόλον nominant; si in imo ventre, aut in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve
aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit; utique, si juxta quoque stercus est, et intus remanet; aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, quum opus sit, vires non patiuntur, tempusve ejus rei praeteriit; aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte, vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt: ne ante diem tertium ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo, diuque adversa valetudine exhausto; neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet; neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit: eo die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores ejus partes madescant. Tum immittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua; si paulo valentiori, mulsa; si leni, ea in qua foenum graecum, vel ptisana, vel malva decocta sit. Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adjecto, vel oleo, vel nitro, vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum; ne alterutro modo laedat. Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo demta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et, ne vires deficiant, utique eo die cibum assumere: qui plenior, an exiguus sit dandus,
p.58
ex ratione ejus accessionis, quae exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari oportebit.
At vomitus, ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos concitavit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur; omnibus, qui cholera laborant; omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus; et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est; sed si acutus morbus est, si febris est, asperioribus medicamentis opus non est; sicut in dejectionibus quoque supra dictum est: satisque est ea vomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est. Id neque hieme, neque aestate recte datur; optime vere; tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi corpus humidius sit[*](cf. Aph. IV, 13). Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere[*](cf. Aph. II, 36. 37).
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit. Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel repererunt, vel recte sequuti sunt; et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem, et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset,
p.59
Asclepiades praeceperit; nihil tamen repererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate
[*](De offic. med. § 17) paucis verbis comprehensum sit: qui dixit, 'frictione, si vehemens sit, durari corpus; si lenis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri'. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, quum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est; aut molliendum, quod induruit; aut digerendum in eo, quod copia nocet; aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit; nam et adstringitur aliquid, eo demto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat; et mollitur, eo detracto, quod duritiem creabat; et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat. Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungi enim, leniterque pertractari corpus, etiam in acutis et recentibus morbis oportet; in remissione tamen, et ante cibum: longa vero frictione uti, neque in acutis morbis, neque increscentibus convenit; praeterquam quum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium valetudo longa, et jam a primo impetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere, omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non quum jam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli: quod duabus de causis necessarium est; et ut quam primum bona valetudo contingat; et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse, quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutiat. Sed ut, levata quoque adversa valetudine, recte frictio adhibetur; sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri poterit, quum ex toto corpus ea vacabit; sin minus, certe quum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut quum infirmus aliquis implendus; modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat: non in
p.60
impetu tamen doloris: et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, quum aliud dolet; maximeque quum a summis, aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus; ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt, qui numero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit. Id enim ex viribus hominis colligendum est: et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies; si robustior, potest ducenties; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo
, ut etiam minus saepe in muliere, quam in viro; minus saepe in puero, vel sene, quam in juvene, manus dimovendae sint. Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est; nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior; ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui
[*](cf. Aph. IV, 48; Coac. 113). Sed
quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est: utilisque est et iis corporibus, quae jam ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non possunt; et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum: sed id periculose fit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur, si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus, aut capiti, aut praecordiis suberit. Et
p.61
ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto, sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolentibus; neque umquam increscente febre, sed in remissione ejus. Genera autem gestationis plura sunt; quae adhibenda sunt et pro viribus cujusque, et pro opibus; ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi, vel in portu, vel in flumine; vehementior vel in alto
[*](vid. p. 65, 1. 38), vel lectica; etiamnum acrior vehiculo. Atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil horum est, suspendi lectus debet, et moveri: si ne id quidem est, at certe uni pedi subjiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu impellendus
[*](cf. Orib. T. I, p. 661).
Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ; aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent. In quibus affectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae comprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praecepimus[*](I, 2).
Abstinentiae vero duo genera sunt: alterum, ubi nihil assumit aeger; alterum, ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant: ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur; neque enim convenit juxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore etiam aegro? Neque ulla res magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dant. Rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis
p.62
modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui, quum cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt; quasi quaeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit. Cui vehementer nocet, quoties in ejus, quod assumitur, vel tempore, vel modo, vel genere peccatur.