De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Ut alimenta sanis corporibus Agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est: siquidem etiam imperitissimae gentes herbas, aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis, quam in ceteris nationibus, exculta est; ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis; utpote quum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est. Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Trojano ducem Agamemnonem sequuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus[*](Il.), non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram Deorum immortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia, neque luxuria vitiarant: siquidem haec duo, corpora, prius in Graecia, deinde
Quoniam autem ex tribus medicinae partibus, ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis [*](sc.victu) medetur,ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii, nisi corporum rerumque ratione comperta, non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum; novissime partium interiorum. Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt, posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui, unde hi sint, ignoret; neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis[*](Id estigne, aere, aqua, terra, seu calido, frigido, sicco, humido.)) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat; ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in humidis omne vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati [*](in libro de Flatibus); alia, si sanguis in eas venas [*](sc. arterias), quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci φλεγμονήν nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit; eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur, experimenta quoque esse necessaria; sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt; non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse, quid maxime conveniret, et id usu explorasse, quo ante conjectura aliqua duxisset; neque interesse, an nunc jam pleraque explorata sint, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita
Contra ii, qui se ἐμπειριχούσ ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo? cur huic potius, quam Asclepiadi? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cujusquam fidem derogari oportuisse: etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos eae causae facerent, quae ubique eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris; neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subjiciat evidens
Quum haec per multa volumina, perque magnae contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur: subjiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia; media quodammodo inter diversas sententias: quod in plurimis contentionibus deprehendere licet, sine ambitione verum scrutantibus, ut in hac ipsa re; nam quae demum causae, vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent; quomodo spiritus, aut cibus, vel trahatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura persequuntur. Cujus autem rei non est certa notitia, ejus opinio certum reperire remedium non potest. Verumque est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adjuvant, excitando artificis ingenium. Itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Verique simile est, et Hippocratem et Erasistratum et quicumque alii, non contenti febres et ulcera agitare, rerum quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque majores medicos extitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas, neque inter naturales actiones, tamen saepe; est enim haec ars conjecturalis; neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia. Et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut assuevit. Rarius, sed aliquando morbus quoque ipse
Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant; nam et Erasistratus non ex his fieri morbos dixit; quoniam et alii, et iidem alias post ista non febricitarent: et quidam medici saeculi nostri, sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone, contendunt, nullius causae notitiam quidquam ad curationes pertinere; satisque esse, quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum,. alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium; modo alia parte parum, alia nimium. Haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa; et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo,
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere: instrui vero ab evidentibus causis; obscuris omnibus, non a cogitatione artificis, sed ab ipsa arte rejectis. Incidere autem vivorum corpora, et crudele, et supervacuum est: mortuorum, discentibus necessarium; nam positum et ordinem nosse debent; quae cadavera melius, quam vivus et vulneratus homo, repraesentant.
Sanus homo, qui et bene valet, et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet; ac neque medico, neque alipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; , venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere: siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat[*](Hipp. Vict. rat. II, 60); illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis uti; modo ungi, modo id ipsum negligere; nullum cibi genus fugere, quo populus utatur; interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus justo, modo non amplius assumere; bis die potius, quam semel cibum capere, et semper quam , dummodo hunc concoquat. Sed ut hujus generis exercitationes cibique necessarii sunt; sic athletici supervacui; nam et intermissus, propter civiles aliquas necessitates, ordo exercitationis corpus affligit: et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt, et aegrotant.
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est: rarus corpus excitat; frequens solvit. Quum autem frequens non numero sit, sed ratione aetatis et corporis, scire licet, eum non inutilem esse, quem corporis neque languor, neque dolor sequitur. Idem interdiu pejor est, noctu tutior: ita tamen, si neque cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt; cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
At imbecillis (quo in numero magna pars urbanorum, omnesque paene cupidi literarum sunt), observatio major necessaria est; ut, quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur, qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et, si mane surgendi necessitas fuerit, redormire: qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere. Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus; itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque, nubilo coelo, soli aperienti, se committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime gravedines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. Scire autem licet, integrum corpus esse, quum quotidie mane urina alba, deinde rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere: deinde, nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet. Longis diebus meridiari potius ante cibum; sin minus, post eum: per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere. Sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica, vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem ejus curatio, exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet: in eo, qui minus laboravit, et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est, et minus concoxit, remissior. Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio; atque haec non utique plana, commodior est; siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus movet; nisi tamen id perquam imbecillum est. Melior autem
Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes desiderant et novae res, et corporum
Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio; post iter, primum sedile, deinde unctio: tum calida aqua in balneo magis inferiores partes, quam superiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum, perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balneo primum involuto sedere, insudet[*](cf. cap. 4 et II, 17); tum ungi; deinde lavari: cibum modicum, potiones meracas assumere. Is vero qui navigavit, et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet, vel paulum aliquid assumere; si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed assueto leviorem; si sine vomitu nausea fuit, vel abstinere, vel post cibum vomere. Qui vero toto die, vel in vehiculo, vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum, sed lente ambulandum est: lenta quoque in balneo mora, dein coena exigua prodesse consueverunt. Si quis in balneo aestuat, reficit hunc ore exceptum, et in eo retentum acetum: si id non est, eodem modo frigida aqua assumta.
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis: quoniam alii graciles, alii obesi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii humidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet: raro quisquam non aliquam partem corporis imbecillam habet. Tenuis vero homo implere se debet, plenus extenuare, calidus refrigerare, frigidus calefacere, madens siccare, siccus madefacere: itemque alvum firmare is, cui fusa; solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, assumta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia, cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in eam descendit, magisque si salsa est; in jejuno balneum, inurens sol et omnis calor, cura, vigilia, somnus nimium vel brevis vel longus; durum cubile[*](Hipp. De sal. diaeta § 4); cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio, vomitus, dejectio, acidae res et austerae, et semel die assumtae, et vini non praefrigidi potio jejuno in consuetudinem adducta.
Quum vero inter extenuantia posuerim vomitum et dejectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Ejectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video: neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui quotidie ejiciendo, vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit: idem purgationes quoque eodem volumine expulit. Et sunt eae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis fiunt; sed haec tamen submovenda esse, non est perpetuum; quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo, et non nisi quum opus est, adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid jam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est; sed esse ejus etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.
Vomitus utilior est hieme, quam aestate[*](cf. Aph. IV, 4):
Dejectio autem a medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes,
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa, si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerat in jejuno et balneum, et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida; aqua quam frigidissima; oleum, si aqua miscetur. Humidum autem corpus efficit labor minor, quam ex consuetudine, frequens balneum, cibus plenior, multa potio; post haec ambulatio, et vigilia; per se quoque ambulatio multa et vehemens, et matutinae exercitationi non protinus cibus adjectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis. Contra siccat immodica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol immodicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim , et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet; exigua potio, neque adhibita, nisi quum cibi quis quantum assumturus est, cepit; post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum comprimit, compressum solvit: itemque comprimit is vomitus, qui statim post cibum est; solvit is, qui tarde supervenit.
Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus juvenes, minime pueri et senectute confecti[*](Aph. I, 13). Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum assumere; maximeque eo eget, qui increscit[*](Aph. I, 14). Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati quae inflationes movent. Juvenum minus, quae assumant, et quomodo curentur, interest. Quibus juvenibus fluxit
Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit[*](Aph. I, 15; cf. 18); minus, sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius assa, modice [*](cf. Hipp. De diaeta salubri § 1) semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est, vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis oleribus; transeundum paulatim ab assis ad elixa. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Eo tempore aptissima sunt et caro et ; potio quam dilutissima, ut et sitim tollat, nec corpus incendat; frigida lavatio, caro elixa, frigidi cibi, vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum vero, propter coeli varietatem, periculum maximum est[*](cf. Aph. III, 4). Itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo noctu dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero jam paulo pleniore uti licet; minus, sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae immodice toto die plerumque sic assumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur: ita non haec, sed consummatio omnium cet. Ex quibus in nullo tamen minus, quam in his noxae est. Sed his uti non saepius, quam alio cibo, convenit. Denique aliquid densiori cibo, quum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero, neque autumno utilis venus est: tolerabilior tamen per autumnum; aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis imbecillas habent. Cui caput infirmum est, is, si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi; sed numquam post cibum[*](cf. cap. 5). Si cui capilli sunt, eos quotidie pectere; multum ambulare, sed. si licet, neque sub tecto, neque in sole; utique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungi, quam lavari; numquam ad flammam ungi, interdum ad prunam. Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi, tum transire in calidarium; ubi insudarit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida; diutiusque ea caput, quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare; novissime detergere, et ungere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquamdiu subjicere. Semper autem, etiamsi sine balneo unctus est, neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere. Sed quum ceteras partes attingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis, aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si jejuno caput laeditur, assumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum, lene, quam aquam, magis expedit; ut, quum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat: eique ex toto neque vinum, neque aqua semper utilia sunt; medicamentum utrumque est, quum invicem assumitur[*](cf. III, 2). Scribere, legere, voce contendere, huic opus non est, utique post ; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est: maxime tamen vomitus alienus est.