De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse consuevit[*](cf. II, 7; IV, 24), huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod affectum est, subjiciendumque labori et frigori; nisi quum dolor increvit; sub quo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria. Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor: quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro: idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores, tremoresque nascuntur[*](Aph. V, 18 et 20). At prodest juvenibus, et omnibus plenis: erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest: item articulis doloribusque[*](ld est: item in articulorum tumoribus doloribusque. In Aph. legitur; τὰ ἐν ἄρθροισι οἰδήματα χαὶ ἀλγήματα, χ. τ. λ. cf. II, 7.p. 40, 1. 3.)), qui sunt sine ulceribus: item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant[*](Aph. V, 25). Calor autem adjuvat omnia, quae frigus infestat: item lippientes, si Nec dolor, Nec lacrimae sunt; nervos quoque, qui contrahuntur[*](Aph. V, 22); praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt: idem corporis colorem