De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

At imbecillis (quo in numero magna pars urbanorum, omnesque paene cupidi literarum sunt), observatio major necessaria est; ut, quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur, qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et, si mane surgendi necessitas fuerit, redormire: qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere. Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus; itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque, nubilo coelo, soli aperienti, se committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime gravedines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. Scire autem licet, integrum corpus esse, quum quotidie mane urina alba, deinde rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere: deinde, nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet. Longis diebus meridiari potius ante cibum; sin minus, post eum: per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere. Sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica, vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem ejus curatio, exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet: in eo, qui minus laboravit, et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est, et minus concoxit, remissior. Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio; atque haec non utique plana, commodior est; siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus movet; nisi tamen id perquam imbecillum est. Melior autem

p.15
est sub divo, quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole, quam in umbra; melior in umbra quam parietes aut viridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta, quam flexuosa. Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor, aut certe , quae citra fatigationem sit: idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem, athletarum exemplo, vel certa esse lex, vel immodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole, vel ad ignem; modo balneum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his vero neutrum semper fieri oportet; sed saepius alterutrum, pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est. Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas; saepe inutilis nimia abstinentia; si qua intemperantia subest, tutior est in potione, quam in esca[*](cf. Aph. II, 11). Cibus a salsamentis, , similibusque rebus melius incipit: tum caro assumenda est, quae assa optima, aut elixa est. Condita omnia duabus de causis inutilia sunt; quoniam et plus propter dulcedinem assumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum valet, palmulas, pomaque, et similia melius primo cibo assumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est: post satietatem, nihil agendum. Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si quidquid assumsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se implevit, post cibum neque frigori, neque aestui, neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore, quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis vitandus est.[*](Hipp. Aph. 11, 16.)

Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes desiderant et novae res, et corporum

p.16
genera, et aetates, et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem, prima hieme; ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque vero ex multa fame nimia satietas; neque ex nimia satietate fames idonea est[*](cf. Aph. II, 4). Periclitaturque, et qui semel, et qui bis die cibum incontinenter, contra consuetudinem, assumit[*](Hipp. Vict. rat. acut. § 9). Item neque ex nimio labore subitum otium, neque ex nimio otio subitus labor, sine gravi noxa est. Ergo, quum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit assuescere[*](Aph. II, 50). Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex, quam insuetus homo sustinet[*](Aph. II, 49). Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est; quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus, quam solet, etiam is, qui assuevit, huic jejuno dormiendum est: multo magis, si etiam os amarum est, vel oculi caligant, aut venter perturbatur. Tum enim non dormiendum tantummodo jejuno est, sed etiam in posterum diem permanendum; nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet, et lente paululum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis, ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco, vel in sole, vel ad ignem ungi, atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde, ubi paulum conquieverunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungi, leniterque perfricari, iterum in solium descendere: post haec os aqua calida, deinde frigida fovere. Balneum his fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adjectum; deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leniter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adjectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque humido uti; aqua, vel certe diluta potione esse contentos; maximeque ea, quae moveat urinam. Illud quoque nosse
p.17
oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est; atque etiam, quum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balneo quoque venientibus Asclepiades inutilem eam judicavit: quod in iis verum est, quibus alvus facile, nec tuto, resolvitur, quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, quum potius naturale sit, potione aestuantem stomachum refrigerari. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse, post varium cibum, frequentesque dilutas potiones, vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si assidua fatigatio urget, invicem modo aqua, modo vinum bibendum est, raroque balneo utendum. Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio: eumque, quem novum genus laboris pressit, id, quod in consuetudine est, reficit. Fatigato quotidianum cubile tutissimum est: insolitum contra lassat. Quod enim contra consuetudinem est, nocet, seu molle, seu durum est[*](cf. Hipp. Vict. rat. acut. §12).

Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio; post iter, primum sedile, deinde unctio: tum calida aqua in balneo magis inferiores partes, quam superiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum, perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balneo primum involuto sedere, insudet[*](cf. cap. 4 et II, 17); tum ungi; deinde lavari: cibum modicum, potiones meracas assumere. Is vero qui navigavit, et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet, vel paulum aliquid assumere; si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed assueto leviorem; si sine vomitu nausea fuit, vel abstinere, vel post cibum vomere. Qui vero toto die, vel in vehiculo, vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum, sed lente ambulandum est: lenta quoque in balneo mora, dein coena exigua prodesse consueverunt. Si quis in balneo aestuat, reficit hunc ore exceptum, et in eo retentum acetum: si id non est, eodem modo frigida aqua assumta.

p.18

Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis: quoniam alii graciles, alii obesi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii humidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet: raro quisquam non aliquam partem corporis imbecillam habet. Tenuis vero homo implere se debet, plenus extenuare, calidus refrigerare, frigidus calefacere, madens siccare, siccus madefacere: itemque alvum firmare is, cui fusa; solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.

Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, assumta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia, cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in eam descendit, magisque si salsa est; in jejuno balneum, inurens sol et omnis calor, cura, vigilia, somnus nimium vel brevis vel longus; durum cubile[*](Hipp. De sal. diaeta § 4); cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio, vomitus, dejectio, acidae res et austerae, et semel die assumtae, et vini non praefrigidi potio jejuno in consuetudinem adducta.

Quum vero inter extenuantia posuerim vomitum et dejectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Ejectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video: neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui quotidie ejiciendo, vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit: idem purgationes quoque eodem volumine expulit. Et sunt eae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis fiunt; sed haec tamen submovenda esse, non est perpetuum; quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo, et non nisi quum opus est, adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid jam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est; sed esse ejus etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.

Vomitus utilior est hieme, quam aestate[*](cf. Aph. IV, 4):

p.19
nam tunc et pituitae plus, et capitis gravitas major subest. Inutilis est gracilibus, et imbecillum stomachum habentibus: utilis plenis et biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt; nam sive plus est, quam quod concoqui possit, periclitari ne corrumpatur, non oportet; sive corruptum est, nihil commodius est, quam id, qua via primum expelli potest, ejicere. Itaque, ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est[*](cf. Aph. IV, 17). Idem prodest ei, cui pectus aestuat, et frequens saliva, vel nausea est; aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est: similiterque ei, qui vel coelum, vel locum mutat; iisque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem: quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus; nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor; interdum valetudinis causa recte fieri, experimentis credo: cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc quotidianum habeat. — Qui vomere post cibum vult, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet assumere; si difficilius, aquae vel salis, vel mellis paulum adjicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum, vel hyssopum, aut esse radiculam debet; deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed hujus idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarit. Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, deinde coenare: si post , postero die lavari, et in balneo sudare. Huic proximus cibus mediocris utilior est; isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco, et came assa, cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit[*](Hipp. De salubri diaeta§ 5); nisi haec mora gravitatem pectori faciet.

Dejectio autem a medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes,

p.20
caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adjuvare possunt quies et inedia, per quae illa maxime eveniunt? Qui dejicere vult, primum cibis vinisque utetur iis, quae hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum afferunt. Assuescit enim non ali corpus; quum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa, si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerat in jejuno et balneum, et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida; aqua quam frigidissima; oleum, si aqua miscetur. Humidum autem corpus efficit labor minor, quam ex consuetudine, frequens balneum, cibus plenior, multa potio; post haec ambulatio, et vigilia; per se quoque ambulatio multa et vehemens, et matutinae exercitationi non protinus cibus adjectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis. Contra siccat immodica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol immodicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim , et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.

Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet; exigua potio, neque adhibita, nisi quum cibi quis quantum assumturus est, cepit; post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum comprimit, compressum solvit: itemque comprimit is vomitus, qui statim post cibum est; solvit is, qui tarde supervenit.

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus juvenes, minime pueri et senectute confecti[*](Aph. I, 13). Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum assumere; maximeque eo eget, qui increscit[*](Aph. I, 14). Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati quae inflationes movent. Juvenum minus, quae assumant, et quomodo curentur, interest. Quibus juvenibus fluxit

p.21
alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adolescentia fit adstricta, saepe in senectute solvitur[*](Aph. II, 20). Melior est autem in juvene fusior, in sene adstrictior[*](cf. Aph. II, 53).

Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit[*](Aph. I, 15; cf. 18); minus, sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius assa, modice [*](cf. Hipp. De diaeta salubri § 1) semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est, vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis oleribus; transeundum paulatim ab assis ad elixa. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Eo tempore aptissima sunt et caro et ; potio quam dilutissima, ut et sitim tollat, nec corpus incendat; frigida lavatio, caro elixa, frigidi cibi, vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum vero, propter coeli varietatem, periculum maximum est[*](cf. Aph. III, 4). Itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo noctu dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero jam paulo pleniore uti licet; minus, sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae immodice toto die plerumque sic assumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur: ita non haec, sed consummatio omnium cet. Ex quibus in nullo tamen minus, quam in his noxae est. Sed his uti non saepius, quam alio cibo, convenit. Denique aliquid densiori cibo, quum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero, neque autumno utilis venus est: tolerabilior tamen per autumnum; aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

p.22

Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis imbecillas habent. Cui caput infirmum est, is, si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi; sed numquam post cibum[*](cf. cap. 5). Si cui capilli sunt, eos quotidie pectere; multum ambulare, sed. si licet, neque sub tecto, neque in sole; utique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungi, quam lavari; numquam ad flammam ungi, interdum ad prunam. Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi, tum transire in calidarium; ubi insudarit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida; diutiusque ea caput, quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare; novissime detergere, et ungere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquamdiu subjicere. Semper autem, etiamsi sine balneo unctus est, neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere. Sed quum ceteras partes attingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis, aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si jejuno caput laeditur, assumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum, lene, quam aquam, magis expedit; ut, quum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat: eique ex toto neque vinum, neque aqua semper utilia sunt; medicamentum utrumque est, quum invicem assumitur[*](cf. III, 2). Scribere, legere, voce contendere, huic opus non est, utique post ; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est: maxime tamen vomitus alienus est.

p.23

Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas torque, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum quotidie perfundendum, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius coelum austri reddiderunt. Quumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio, aut cogitatio; tum iis praecipue, qui vel capitis, vel arteriae[*](asperae) dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris affectus. Vitari etiam gravedines, destillationesque possunt, si quam minime, qui his opportunus est, loca aquasque mutat; si caput in sole protegit, ne incendatur, neve subitum ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem jejunus caput radit; si post cibum neque legit, neque scribit.

Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum jejunus est, ambulare; vitare solis nimium ardorem, continua balnea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque jurulentis, aut leguminibus iis, quae celeriter descendunt; omnia denique sumere quae tarde concoquuntur. Venatio, durique pisces, et ex domesticis animalibus assa caro maxime juvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem, aut dulce; sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem ejus non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in coena sensit, vomere debet; idque postero quoque die facere: tertio,

p.24
modici ponderis panem ex vino esse, adjecta uva ex olla, vel ex defruto[*](cf. Colum. XII, 43), similibusque aliis: deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis leni dimoveri.

At si laxius intestinum dolere consuevit, quum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis, ut lectione, aliisque generibus exerceatur, utatur balneo calido, cibis quoque et potionibus calidis; denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia, leguminaque, et quidquid inflare consuevit.

Si quis vero stomacho laborat, legere dare debet; post lectionem ambulare; tum pila, vel armis, aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam, sed vinum calidum bibere jejunus; cibum bis die assumere, sic tamen, ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et post cibum frigidis potionibus potius. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis. Quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui, quum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At qui tarde concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem dare legere, deinde ambulare, tum vel ungi vel lavari; assidue vinum frigidum bibere; et

p.25
post cibum, magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem: deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet, et vomere: at si cui ex hoc frequens dejectio incidit, quoties alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.