De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Sanus homo, qui et bene valet, et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet; ac neque medico, neque alipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; , venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere: siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat[*](Hipp. Vict. rat. II, 60); illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis uti; modo ungi, modo id ipsum negligere; nullum cibi genus fugere, quo populus utatur; interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus justo, modo non amplius assumere; bis die potius, quam semel cibum capere, et semper quam , dummodo hunc concoquat. Sed ut hujus generis exercitationes cibique necessarii sunt; sic athletici supervacui; nam et intermissus, propter civiles aliquas necessitates, ordo exercitationis corpus affligit: et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt, et aegrotant.

Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est: rarus corpus excitat; frequens solvit. Quum autem frequens non numero sit, sed ratione aetatis et corporis, scire licet, eum non inutilem esse, quem corporis neque languor, neque dolor sequitur. Idem interdiu pejor est, noctu tutior: ita tamen, si neque cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt; cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.