De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

8 Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, --- id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentit --- itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se

p.528
vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius res auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram † rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera
p.530
eadem facienda, quae supra (7.4 seqq.) conprehensa sunt.

Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

9 Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero et vicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat,

p.532
quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, strictior quoque --- , tumultus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum movet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et gravies inflammationes et febris et suppuratio et saepe vitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si vires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex vino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo vero magis omnia vitanda, quae supra (C) posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine vel ex ruta vel ex herba stoechade vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate
p.534
possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.

In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in

p.536
eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis vero isdem opus est, quae prima parte huius capitis (1D seqq.) exposita sunt.