De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
5 In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa ambo fracta sunt alterumve ex iis, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cavus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit,
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.