De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

18 In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os venit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

19 At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est, quom et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

20 Cum de is dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.

Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est: extra enim pes ultimus spectat;

p.578
si in exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi constiti, calx his quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: cum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena
p.580
altera ab inguine, altera a genu intendi; si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad bacula valida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit. Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit (16.3): protinusque, si conplicari femur potest, intus est. In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

21 Genu vero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. Inpriorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id vero proximum esse, cum inde opposita patella

p.582
ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes --- conpellentur.

22 Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.

23 Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne,

p.584
cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.

24 In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est (19). Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.