De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

18 In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os venit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

19 At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est, quom et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.