De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

14 Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus † donec. Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut --- in priore partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem † posse: ab exteriore si

p.568
propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.

15 Umerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursus iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.

Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem † renum sub ala eius † coire; simulque et illa os --- et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si vastius corpus nervive robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos pervenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde

p.570
loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus intervalla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita latae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni corpus umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.

At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra vero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore revertitur.

Reposito umero lana alae sub =icienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad eiusdem umeri caput tendere;

p.572
saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.