De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

14 Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus † donec. Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut --- in priore partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem † posse: ab exteriore si

p.568
propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.