De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

12 Maxilla in priore partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent.— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut

p.564
minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum iob vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.