De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

8 Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire, vel a primo die protinus vel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu

p.360
careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavom esse debet, vel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.

p.362

9 Curta igitur in his tribus --- ac si qua parva sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur; quod in levi mutatione et nihil † eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis --- aut omnino adducta deformem,

p.364
quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisve narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra (2) posui. Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

10 Polypum vero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias (VI.8.2B) posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae

p.366
facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra (8.2) positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.

11 Id autem vitium, quod ozena Graece vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est vel fictilem fistulam vel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perveniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.

12 In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat

p.368
leviter, non insidat. Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et volsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
p.370
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur; tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens ossis fractis nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro vinum meracum; atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est; is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perveniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.

Tonsillas autem, quae post inflammationes induru-

p.372
erunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.

Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias (VI.14) proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub eaque quod volumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime (2) posui.

Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego

p.374
autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.

Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet.— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda --- est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.

Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt (8).

13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve

p.376
similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, --- eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces --- urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus.

14 Sunt etiam circa umbilicum plura vitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat; a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus iisdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque

p.378
omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod --- semel et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in vertice est; si quis adprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate (V.28.2A) exposui. Umor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque vulnus linamentis curari. Umorem quidem --- vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem
p.380
linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici tum vacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, vehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde vinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque robustus annis aut senex aptus est, sed --- a septimo fere anno ad
p.382
quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodve papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum vitandum: ver est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.

15 Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias (III.21.14 seqq.) dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.

p.384
Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.

16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua

p.386
sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet. Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leviter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interior membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea veniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras
p.388
immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leviter deligari venter debet.