De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
5 Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere. Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius evellitur; et in maiore membro, si medium mucro transit, facilius sanescit
Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae --- deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera
Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui (prohoem. 8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam in telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis (1C) posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco (V.26.21 seqq.) dictum est.
Haec evenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua certas sedes habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur. Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in iis, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur; in iis vero, quae cedunt, aut melli simile