De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

30 Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua

p.462
scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita vincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse alias (VI.18.7AB, 9B) proposuit; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque vulneribus lenibus civis isdemque medicamentis opus est.

At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Alvos ante omnia ducitur; tum vulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra (1A) post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

Ora etiam venarum fundenti asangm sic tolluntur. Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus

p.464
acrius ducitur, quo magis ora promoveantur; eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda --- aqua calida spongia est, donec id liveat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est --- sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo
p.466
linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias (ad 1A) posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius (1B) exposui.

31 Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum venularum, quae in capite nocent, et eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.— Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamvis transversa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curva est et velut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore vena deducitur; caveturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra (2) positum est, in

p.468
eadem vena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur evellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.

32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi sit, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

33 Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta vincantur, membrum praecidi oportere alio loco (V.26.34D) mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium

p.470
sit, quod unicum est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti: ac tum frons ossis, quem serrula exasperavit, levandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, praeceptum est (V.26.27B).

p.474

Superest ea pars, quae ad ossa pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.

Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in verticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. Rara autem calvaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius invenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo capite diducit. Quarta ab eodem vertice per medium caput ad

p.476
frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit --- Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures traversae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur. Sub quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.

Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina ossa medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur; aliaque ex his ad fauces pervia spiritum et

p.478
reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Iuxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudinem, a qua id Graeci zygoes appellant. Maxilla vero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea movetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo † fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.

Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni

p.480
primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis --- Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.

Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quattuor et viginti: septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes brevesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum versum --- Tuberi exasperatur secunda, superiori parte --- inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei

p.482
summae circumdata in latera quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis cervici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντασ Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque nervis et multa cartilagine continentur. Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.

Infra cervicem vero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perveniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent; inde latescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur: sub costis vero prioribus, quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque

p.484
paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant. Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi † vel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque interest paulum in exteriora curvatum; quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum. Id autem ipsum recurvum ac neque inter --- durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis et cartilagine conectitur.

Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem et in extremam partem. Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo

p.486
recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm nervis deligatur.

At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui (19), se inserit. Primo vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo pars altera paulum procedit. Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moveri posset, nisi levi inniteretur, aut cum carne nervisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.

p.488

In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam, inter se conectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit: eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.

Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant, idque super intestina sunt pube transversum ventrem firmat; rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.

Inde femina ordiuntur, quorum corpora rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus

p.490
quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipit cruribus possint. Quae commissura osse parvo, molli cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.

Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur. Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum

p.492
magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.

2 Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco movetur.

Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum; quae supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque vel longa vetustate vel etiam cancro occupatis, eveniunt.— Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumve satis sacrificium admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum vel ad album os vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam

p.494
ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra (2) dictum est.

Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.

Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.

Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in † carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum vitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium

p.496
expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.

3 Exciditur vero os duobus modis: si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam xoineki/da Graeci vocant; si spatiosius, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si vitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leviter inprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur. Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti

p.498
hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. Utro modo vero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam † laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit. Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam
p.500
alte processit. Terebra vero ea, quam secundo loco (1) posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci vocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte levis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum est, circumradendae levan-
p.502
daeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero (4.8,9). Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.

Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exasperaturque; quod ubi incidit, radi et levari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.