2 Verum hoc quidem promptum est: in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias (V.28.11) proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in iisdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec
p.300
omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut quicquid abscedit, velamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consuevit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit. Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias (V.28.11B, C) scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit. Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec
p.302
gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent: necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. Iamque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei
p.304
folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias (V.28.11E) dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui (V.28.11D seqq.).
3 Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in volneribus exposita sunt (V.26.26). Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album leve, non foedi odoris. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam vel ipsa curatione vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est,
p.306
sive effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias [V.26.34C] quoque dixi) victus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt.— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro
p.308
persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.
Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta inponuntur.
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri
p.310
potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox (16) indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere. Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci vocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die salvo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque vetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem movent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus (V.28.11, 12) posita sunt. Si
p.314
vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, sive manu sive medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.