De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
11 Id autem vitium, quod ozena Graece vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est vel fictilem fistulam vel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perveniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.
12 In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat
Tonsillas autem, quae post inflammationes induru-
Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias (VI.14) proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub eaque quod volumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime (2) posui.
Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet.— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda --- est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt (8).
13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve